[Bula]
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Pontifício
A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 8, or. c. s.
Innocencius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis T(ructesindo) priori et canonicis Ecclesiole salutem et apostolicam benedictionem. Et litteris et nuncio uenerabilis frater noster B(ernardus) Colimbriensis episcopus nobis significauit quod ecclesias que sunt in episcopatu ipsius per laicas manus uiolenter suscipiatis, quod et sanctorum patrum constitutionibus et sacris canonibus liquido constat esse contrarium. Per presentia itaque scripta uobis precipiendo mandamus, quatinus ecclesias in parrochia predicti fratris nostri sitas per manus laicorum et per uiolentiam nullatenus suscipere presumatis. Datum Laterani VI Idus Februarii.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.