[Carta uendicionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0647
Fólio: 
248v-249r
Data do documento
Ano: 
1171
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 4, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Didacus Pantoru et filius meus Thomas et filia mea Maria uobis domno Michaeli episcopo Colinbriensis sedis et Petro presbitero Sanchiz sedis Sancte Marie Colinbriensis priori et ceteris canonicis eiusdem sedis de una uinea quam habemus in territorio Colimbrie in loco qui dicitur Villa Mendica, cuius isti sunt termini: in Oriente uestra hereditas; in Occidente uinea Martini presbiteri Vlianiz; in Aquilone uia; in Affrico mons(a) quomodo uertit aquam. Vendimus et concedimus uobis istam uineam sic determinatam et cum suo ingressu et regressu scilicet pro IIII.or morabitinos et medium quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Igitur ab hac die in antea habeatis supradictam hereditam firmiter et omnes uestri successores. Et si nos aut aliquis de nostris uel de extraneis uenerit qui hanc cartam confringere uoluerit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Et si nos in concilio eam uobis auctorizare noluerimus siue non potuerimus tunc simus constricti coram domino patrie donec reddamus eam uobis duplatam et quantum fuerit meliorata. Facta carta uenditionis et firmitudinis mense Maii, Era M.a CC.a VIIII.a. Nos supradicti qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus robaramus et hec sig † † † na facimus.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Iousame ts., — Iohannes Moniiz ts., — Menendus Siguim ts., — Fernandus Gosaluiz ts., — Petrus Bastardo ts., — Ciprianus Petriz ts., — Didacus Moniz ts.
Iohannes diaconus notuit.

Aparato: 

(a) O -s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.