[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0502
Fólio: 
194v
Data do documento
Ano: 
1107
Mês: 
9
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 34, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 16 e, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 490 (= Cópia C).

(a) In Dei nomine. Ego Gontina Donizi(b) et Maria Donizi et suos maritos Guture et Gunzaluo uobis Iohanne Gondesindizi et uxor uestra Exemena in D[omi]no Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis per bona uoluntate et pacis nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uolumptas ut faceremus uobis carta uenditionis sicut et facimus de hereditate nostra propria que habemus de subiectionem parentorum nostrorum Cidi Donizi. Et habet ipsa hereditate iacentia in lo[co] predicto Lagenosa, Sala et Spuimir et Amaral subtus mons Rodunto discurrente ribulo Sur territorio Pennafiel. Damus uobis ipsa hereditate nostros quiniones quod nobis pertinent per ubi illis potueritis inuenire ad integrum cum quo est a prestitum hominis intus et de foris per suis terminis et locis antiquis pro que accepimus de uobis in precium XIII modios tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos nichil remansit. Habeatis uos ipsas hereditates supradictas firmiter et omnis posteritas uestra pro in temporibus seculorum. Siquis tamen quo fierit non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus et in concilio pro uestra parte non potue[ri]mus autorizare aut noluerimus aut uos in uoce nostra quomodo pariamus uobis ipsas uillas duplatas uel quantum uobis fuerint melioratas et uos se[m]per obtineatis in p[a]ce. Facta carta ue[n]ditionis notum die V Kalendas Octobris, Era T.a C.a X.v.a V.a. Ego Gotina adque Maria tibi Iohanne et uxor tua Exemena in hanc carta uenditionis manus robor † † auimus.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo ts., — Balterio ts. ts., — Petrus ts., — Odorio ts.
Sisnandus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) Palavra emendada de Donici.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.