Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0505
Fólio: 
195r-195v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. h, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 484 (= Cópia C).

Sub Christi nomine. Ego Petrus filius Lazaro et uxor mea Leocadia filia Olidi facimus cartam uenditionis uobis domo Iohanne Gondesindizi et uxor ure Exemena de una uilla nostra propria quod est nomen eius VII.em Fontes et habemus illa ex parte parentorum nostrorum. Habet iacencia subtus mons Fuste aquas discurrentes ad Pauia et ad Sur territorio Penfiel. Damus atque concedimus ipsa uilla per suis terminis et locis antiquis et per ubi illa potueritis inuenire que ad uos pertinet. Vendimus ea uobis sana mente neque pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas. Accepimus de uobis in precium X.m modios tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos nichil remansit in debitum. Si igitur quilibet uir aut mulier de pinquis nostris aut de extraneis qui uos proinde calumpniari temptauerit et nos in concilio deuindicare uel autorizare uobis non potuerimus aut noluerimus tunc constrictus legali iuditio duplata et quantum fuerit meliorata uobis reddamus de nostris propriis facultatibus et uos semper obtineatis ea in pace. Facta carta uenditionis mense Noueber, Era T.a C.a X.v.a VI.a. Ego supradictus Petrus et uxor mea Leocadia qui hanc cartam uenditionis iussimus nostras r † † oborauimus.
Qui presentes fuerunt: Tedon ts., — Odario ts., — Iohannes ts., — Petrus ts.
Petrus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.