Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0506
Fólio: 
195v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 36, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. i, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 218 (= Cópia C).

Sub Christi nomine. Ego, Ramirus, et frater meo, Monio, filiis Adosinda, facimus cartam uenditionis uobis, Iohanne Gondesindizi, et uxor uestra, Exemena, de uilla Sala et Lagenosa et Spomir et Amaral. Vendimus uobis, de uillas ipsa[s] dic supradictas, nostros quiniones, que a uobis inde pertinent. Et abemus eas ex parte abus nostrer, Belodi. Vendimus uobis ipsas etllas, sana mente, neque pertimescentis metum, nec suadentis articulo se[d] propria nobis accessit uolumptas. Accepimus de uos, in pretio, VIIII.em modios: tantum nobis bene complacuit et de pretio apud uos nichil remansit. Et habent iacencia, subtus Mons Retundo, territorio Alaphoen, discurrente ribulo Sur. Si, igitur, quilibet uir aut mulier, de propinquis meis aut de extraneis, qui uos proinde calumpniari temptauerit, et nos in concilio deuindicare uel autorizare uobis non potuerimus, tunc, constrictus legali iuditio, duplatis supradictis hereditatibus uobis reddamus, de nostris facultatibus; et uos semper obtineatis in pace. Facta carta uenditionis notum die mense ea Ianuarii, Era T C X.v.a VI.a. Ego, supradictus Monio, et Ramiro qui hanc cartam iussimus facere, manus nostras robor † auimus.
Qui presentes fuerunt: Petrus ts., — Pelagio ts., — Suario ts., — Pelagio ts.
Marti[nus] notuit.

Aparato: 

(a) Letra traçada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.