Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0507
Fólio: 
195v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 35, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. j, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 482 (= Cópia C).

Sub Christi nomine. Ego Guandia filius Donno facio cartam uenditionis uobis Iohanne Gondesindiz et uxor uestra Exemena de uilla Sala et Lagenosa et Spodemir et Amaral. Ve[n]do uobis de uillas ipsas supradictas mea parte que mihi pertinet et abeo illas de parte abio meo Tuiso. Vendo eas uobis sana mente neque pertimescentis(a) metum nec suadentis articulo sed propria mihi accessit uolumptas. Accepi ego de uobis in precium XV.m modios tantum mihi bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit et debitum. Et habent iacencia subtus mons Retundo territorio Alaphoen discurrente ribulo Sur. Si igitur quilibet uir aut mulier de propinquis meis aut de extraneis uel ego uenero et hoc meum factum temptauerit,et ego in concilio deuindicare uel autorizare uobis non potuero aut noluero tunc constrictus legali iudicio duplatis uel quantum fuerit melioratis(b) supradictis hereditatibus uobis reddam de meis propriis facultatibus et uos semper eas obtineatis in pace. Facta carta uenditionis mense Ianuarii, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Ego supradictus Guandia qui hanc cartam iussi facere cum propria manu mea r † oboraui.
Qui presentes fuerunt: Osebio ts., — Teodereo ts., — Pelagio ts., — Aluitus ts., — Vermudo ts.
Martinus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de pertimescentes. — (b) Palavra emendada de melioratas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.