Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0523
Fólio: 
201v-202r
Data do documento
Ano: 
1008
Mês: 
3
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 8, or. vis. curs.

In Dei nomine. Ego Froila et uxor sua Ebraili in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis bone pacis et uoluntas ut uenderemus uobis Ederonio(a) Aluitizi et ad uxor uestra Crastina hereditate nostra propria que habuimus in uilla que uocitant Custodias in illo casal ubi ego abito mea racione et per illa uilla mea racione per ubi illa potueritis inuenire per suis locis et uicis et terminis antiquis cum quanto ibidem ad pres[ti]tum ominis est per ubi potueritis inuenire et adcepimus de uos in precio pro ipsa hereditate una uaca preniata et IIII.or modios de milio et IIII.or modios de sal tanto nobis bene complacuit. Vos dedistis et nos accepimus et de uos et de precio apud uos nichil remansit in debito. Habeatis uos ea firmiter et omnis posteritas uestra temporalibus seculorum. Et qui eis inde agere uoluerit facere et habeat licencia ipsa hereditate subtus mons Custodias territorio Portugalensis. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula uendicionis que nos deuendicare non potuerimus post partem uestram comodo pariemus uobis ipsa hereditate duplato uel quanto ad uos fuerit meliorato et insuper factum nostrum post parte uestra plena habeat firmitate. Notum die erit V Nonas Marcii, Era X.v VI super millesima. Froila et uxor sua Ebraili hanc cartula manus nostras roborauimu † † s.
Qui ibi fuerunt presentibiles: Manueo ts., — Maruan ts., — Aldia ts., — Cliomaua ts., — Anderia ts., — Tomediro ts., — Teudila ts.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Edoronio.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.