Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0529
Fólio: 
203v-204r
Data do documento
Ano: 
1009
Mês: 
7
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Leouegildo Aluitiz uobis Ederonio(a) Aluitiz et uxori uestre Trastina ideo placuit michi per bona pacis uoluntas nulliusque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metum sed propria mihi accessit uoluntas ut faceremus uobis cartula uendicionis de mea hereditate que habeo in uilla que uocitant Custodias territorium Portugalensis discurrente ribulo Leza. Et habet iacencia ipsa hereditate in loco predicto iusta uestra domum et fuit ipsa hereditate de meo bisauio Iaquinto; de ipsa hereditate VI.a integra cum omnem adprestacionibus suis in casas, in pumares, in uineas, in arbores fructuosas uel infructuosas, aquis aquarum, terras ruptas uel barbaras, pascuis, padulibus [ac]cesum uel recessum, exitus moncium per suis locis et terminis antiquis ubi illa potueritis inuenire in ipsa V.a tanto uiso sono ibidem habere pro que accepimus in precio in X modios que se face de illos sanal que nos habuimus a dare et de precio apud uos nichil remansit in debitum, ita ut de hodie et tempore de nostro iure sit abrasa et in uestro dominio sit tradita et confirmata. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta uendicionis que in iudicio deuindicare non potuerimus post uestra parte comodo pariemus a uobis illa hereditate duplata et in post iudice qui illa terra mandauerit et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis XV Kalendas Agustas, Era M X.v. VII.a in post peracta millesima manu mea †.
Pro testes: Fructuosus presbiter, — Cidi Parenciz, — Iaquintus frater, — Vilifonso Mondiniz, — Guimarus presbiter, — Donal Quandila, — Aluitus, — Onorigu ts.
Sandinus quasi presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Edoronio.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.