Carta uenditionis de acisterio Sancti Saluatoris VIIII.ᵃ uidelicet integram et meam portionem de Nigrelos ad integrum

Cartulário:

Nº Documento: 
0533
Fólio: 
205r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
8
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 40, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Menendus prolis Zalamici ideo placuit nobis asto animo nulamquoque ingentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescitis metum sed propria m[e]a uolumtate ut faceremus uobis Mauricio episcopo sedis Colimbriensis cartulam et textum et uenditionis de acisterio uocabulo Sancti Saluatoris subtus mons Petroso teridorio Purtugalensis prope litus maris et flumen Dorium in loco prelisto Petroso. Damus a uobis de ipso acisterio VIIII integram et ipsam meam rationem quam habeo in Negrelos ad integrum. Et uenit ipsa hereditas de auis et parentibus meis et de ganantia. Damus uobis per ubi illam potueritis inuenire cum suis locis et uicos et terminos antiquos cum quanto ipse obtinet et ad prestitum ominis. Accepimus de uobis pretium aderato et definito X.v solidos tantum ad nos bene conplacuit et de pretio aput uos nichil remansit in debito, ita ut de hoc die et tempore sit ipsum acisterium et ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro dominio sit tradita et confirmata. Habeatis illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fieri et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hac cartulam nostram quam nos in iuditio deuendicare uel otorizare non potuerimus aut noluerimus uobis in uoce nostra comodo pariemus uobis ipsum acisterium et ipsam hereditatem deliberatam uel quantum uobis fuerit meliorata et uobis perpetim et pereniter abitura. Facta cartula uenditionis siue confirmationis die erit IIII Kalendas Septembris, Era M C X.v VI. Menendus uobis Mauritio episcopo sedis Colimbriensis in hac cartula et texto manum m[e]am robora † uimus.
Qui uiderunt et presentes fuerun[t]: Pelagius ts., — Menendus ts., — Martinus ts.
Cresconius scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica tem o seguinte acrescento, escrito na margem esquerda, com letra da época, mas diferente: De Petroso acisterio.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.