Testamenti carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0545
Fólio: 
209v
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
3
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Nos Zoleiman Ferrarius et Iohannes qui et Habdilhaziz rectores et uicarii quos Petrus et uxor sua Maria elegerunt super omnibus que habebant, scilicet: domo, uineis, utensilibus et ceteris que ad usum hominis prestant ut post obitum eorum nostro arbitrio et canonicorum Beate Marie Colimbriensis sedis sicut in eorum testamentis resonat distribuerentur. Vendidimus tibi Martino prefate ecclesie preposito particulas eorum uinearum insimul et medietatem ipsius torcularis ex quibus ego Zuleiman uendidi partem uiri pro LX solidis denariorum et Iohannes eiusdem uxoris partem pro CL solidis que partes simul iunte has habent terminationes: in Oriente est uinea fraternitatis ecclesie Sancti Bartolomei; in Occidente uinea Dominici presbiteri; in Septemtrione uia; in Meridie uinea Iohannis qui et Gelesuni uocatur. Nos iam dicti uenditores tibi Martino prefato uinearum particulis traditis et iam suprataxato pretio ut placuit accepto sub testimonio fidelium nomina quorum inferius resonant hanc uenditionis cartam scribere iussimus et manibus propriis roborauimus. Siquis tamen hoc in aliquo aut ex nostra parte calumniari uoluerit qua[n]tum auferre temptauerit tantum tibi tripliciter uel quadruplum aut illi qui tuam tenu[e]rit uocem conponat. Et hoc nostrum factum semper sit stabilitum. Quod scriptum est IIII Nonas Martii, Era M C X.v IIII.a.
Hic testes: Menendus Ecapizi(b) ts., — Arias Eris ts., — Egas Cidici ts., — Guimara Pelaici ts., — Sindinu Ramdulfici ts., — Petrus Iohannes testis.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica designa o diploma como um testamento, mas de facto é uma venda feita para que o testamento pudesse ser cumprido. — (b) Também é possível ler Scapizi.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.