[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0595
Fólio: 
230v-231r
Data do documento
Ano: 
1143
Mês: 
2
Dia: 
8
Nota: 

1140-1143. A data crítica adoptada foi a que Carl Erdmann propôs. Este critério será utilizado em casos análogos, que não forem justificados.

Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 9, or. c. furos da suspensão do s.
A1) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 11, or. c. furos da suspensão do s.
B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 10, cóp. séc. XII, s. l., s. d.
D) L. P., fl. 246v., doc. 640.
E) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 4v.-5, doc. 9, cóp. séc. XIII.

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri B(ernardo) Colinbriensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. In eminenti Apostolice Sedis specula disponente Domino constituti ex iniuncto nobis officio ecclesiarum omnium quieti et utilitati consulere et ut in sue libertatis prerogatiua permaneant diligenti uolumus studio prouidere. Proinde, uenerabilis frater B(ernarde) Colinbriensis episcope, tam persone tue quam commisse a Deo tibi ecclesie quieti et utilitati paterna sollicitudine prouidere uolentes sanctorum quoque patrum uestigiis inherentes, statuimus et auctoritate apostolica interdicimus ut nullus archiepiscopus uel episcopus parrochianos tuos iudicare aut excomunicare seu aliquid infra parrochiam tuam absque tuo assensu et uoluntate disponere uel ordinare presumat. Illud nimirum ad memoriam reuocantes quod personam tuam et Colinbriensem ecclesiam sub Beati Petri tutelam nostramque proteccionem suscipimus. Siquis igitur pagine huius tenore cognito temere, quod absit, contraire temptauerit indignacionem apostolorum Petri et Pauli ac nostram se nouerit incursurum nisi presumpcionem suam digna satisfaccione correxerit. Datum Laterani, VI Idus Februarii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.