[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0588
Fólio: 
226v
Data do documento
Ano: 
1194
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Petrus Menendi et uxor mea Maria Menendi et Martinus Menendi et uxor mea Iusta Fernandi et ego Marina Petri una cum filiis meis Maior Petri et uir eius Petrus Suerii et Marina et Yluira Iohannis et ego Dominicus Suerii et uxor mea Ausenda Menendi et Martinus Dominici et uxor mea domna Hermesenda et Maria Gonsalui et filios uiri sui Iusta et Vincentius et Maria Paaiz uobis Gondisaluo Didaci decano et canonicis sedis Sancte Marie Colimbria de duabus partibus de uno casale quod habuimus ex parte patris et matris nostre in uilla que uocatur Sancti Petri de Anliada cum uineis et almoniis, pumaribus, terris cultis et incultis cum ingressu et exitu, cum montibus et fontibus et quantum ad prestitum hominis est pro precio quod a uobis accepimus uidelicet XVIII morabitinos quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit. Igitur ab hac die in antea habeatis uos illam hereditatem firmiter sicut nos et antecessores nostri eam melius habuimus et faciatis de ea quicquid uobis placuerit im perpetuum. Si forte nos uel aliquis ex nostris aut de extraneis uenire uoluerit contra hoc scriptum et eum infringere uoluerit quantum temptauerit auferre tantumdem uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Et si nos in concilio illam uobis auctorizare nolu[er]imus aut non potuerimus tunc simus constricti coram domino terre donec reddamus uobis eam duplantam et quantum fuerit meliorata. Facta carta mense Decembrio, Era M.a CC.a XXX.a II.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus coram ydoneis testibus roborauimus et hec sig † † † † † † † † † † † † † † † † † † na fecimus.
Et est sciendum quod isti morabitini quos pro ea dedimus fuerunt de uinea anniuersarii Senioris.
Qui adfuerunt: Michel iudex ts., — Iohannes Giroz ts., — Iohannes de Penela ts., — Mene[n]dus Suerii ts., — Rodriguiu ts., — Petro Vermudi ts., — Petrus presbiter uidit, — Petrus diaconus uidit, — Pelagius abbas Sancti Petri uidit et conf.
Martinus Vermudi notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.