[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0587
Fólio: 
226r-226v
Data do documento
Ano: 
1195
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VII, doc. 40, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Petrus Suariz et uxor mea Ausinda Petriz tibi Gondisaluo Diaz Colimbriensis sedis decano et omnibus canonicis eiusdem de quarta parte totius illius uille que dicitur Barcousu. Vendidimus et concessimus uobis predictam hereditatem cum terris cultis et incultis, aquis et pascuis, ingressu et regressu per ubi eam potueritis inuenire et cum quarta patronatus ecclesie pro precio quod a uobis accepimus X.v III morabitinos auri, tantum enim nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Igitur ab hac die de iure nostro sit abrasa et in uestro sit data et confirmata in perpetuum. Et si nos uel aliquis de nostris propinquis uel de extraneis hoc nostrum factum irrumpere uoluit pro sola temptatione quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat. Quod si nos uobis eam in concilio concedere noluerimus aut non potuimus tunc maiordomus terre constringat nos quousque reddamus uobis eam duplatam et quantum fuerit melioratum(a) et domino terre aliud tantum. Facta carta mense Aprilis, Era M.a CC XXX.a III.a. Nos supradicti qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus propriis manibus robor † † auimus et hec signa fecimus.
Qui presentes fuerunt sunt testes: Domnus Tellus ts., — Petrus Aluitiz ts., — Iohannes Paaiz de Abrafemes ts., — Dom Thome de Abrafemes ts., — Petrus da Viola ts., — Paii Netu ts.
Martinus Vermudiz presbiter notuit.
Et notum sit quod de supradictis morabitinis Petrus Aluitiz cum uxore sua Maria Iohannis dedit X pro memoria sui anniuersarii et XXX.a III fuerunt de Seniore similiter pro aniuersario suo.
Ferna[n]dus Petriz ts., — Martinus Paaiz de Abrafemes ts., — Petrus Saluati presbiter uidit, — magister Dominicus diaconus uidit, — Dominicus Iohannis acolitus uidit, — Gonsaluus Petriz ts., — Domnus Erus ts.(b)

Aparato: 

(a) Palavra emendada de meliorata. — (b) Algumas das letras das subscrições, escritas na margem esquerda, na letra do texto foram cortadas, quando apararam a folha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.