[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0586
Fólio: 
225v-226r
Data do documento
Ano: 
1183
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 33, or. car.
Vid. etiam o documento 657 (= Cópia C).

In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Arias de Traxede et uxor mea Ausenda Petri uobis Pelagio Gomex prior Colimbriensis sedis et canonicis omnibus eiusdem sedis de sexta parte totius illius uille que dicitur Preuedes. Vendimus et concedimus uobis illam sextam partem supradicte uille tam de domibus quam de uineis, terris ruptis et non ruptis, fontibus, pascuis et omnibus rebus que ad prestitum hominis sunt per ubi potueritis inuenire pro precio quod a uobis accepimus uidelicet XXVI morabitinos et medium puri auri, quos episcopus domnus Vermudus precepit dare in memoriam sui anniuersarii, tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil in debitum remansit. Igitur ab hac die in antea habeatis uos et omnes successores uestri post uos licentiam et potestatem faciendi de illa sexta predicte uille quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si autem aliquis homo uenerit de nostris propinquis uel de extraneis qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerit non sit illi licitum ullo modo sed pro sola temptatione quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerit meliorata. Facta karta mense Decembrio, Era M.(a) CC.(a) XXI. Nos uero supranominati qui hac kartam fieri iussimus coram bonis hominibus illam roboramus et hec sig † † na imponimus.
Qui presentes fuerunt: alcaide Cerueira ts., — Martinus filius eius ts., — Pelagius Pardu ts., — Dominicus Alfonsu ts., — Alcardeir ts., — Petrus Iohannis ts., — Garsia Suerii sacrista sedis Sancte Marie Vlixbonensis ts., — magister Laurentius prior Sancti Nicholai ts., — Redericus Fernandi ts., — Gondisaluus Capelo ts., — Iulianus Martini ts., — Garsia Iohannis ts., — Martinus Pelaii ts., — Petrus Menendi ts., — Menendus Menendi ts., — existente pretore domno Villano et iudicibus Fernandus Petri et Gondisaluo Arrizado de Vlixbona.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.