[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0572
Fólio: 
219v
Data do documento
Ano: 
1138
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 32, or. car.

In Christi nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Nicholaus diaconus tibi Saluador Zoleimaz et uxori tue Marie Gunsaluiz de tota mea parte de illa hereditate de Portunias et de Pena pro precio quod de uobis accepi, scilicet LX.a II morabitinos aureos quia tantum mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit. Vendo et concedo uobis ipsam hereditatem totam meam partem quantam inde me pertinet cum suis pascuis et fontibus et cum suis terris cultis et incultis et cum ingressu et regressu. Habeatis uos supradictam hereditatem per ubi illam potueritis inuenire cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est. Et si aliquis homo uenerit potens uel inpotens tam de meis propinquis quam de extraneis qui hoc meum factum uiolare presumserit quisquis fuerit quantum auferre temptauerit in duplum uobis componat et domino patrie aliud tantum. Facta carta mense Iulio, Era M.a C.a LXX.a VI.a. Ego supradictus qui hanc cartam facere iussi coram idoneis testibus manu mea roboro et hoc signum facio †.
Qui presentes fuerunt: Saluador ts., — Suarius ts., — Martinus Pelaiz ts., — Petrus Tariqui ts., — Pelagius Carne Mala ts., — Saluador Gunsaluiz ts.
Iohannes subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.