Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0427
Fólio: 
172r-172v
Data do documento
Ano: 
1098
Mês: 
12
Dia: 
3
Nota: 

Por o documento possuir duas cotas para o dia do mês (III.ᵒ Nonas Kalendarum Decenbrium), entendemo-lo como sendo III.ᵒ Nonas post Kalendas Decenbrium, i. e., 3 de Dezembro.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Martinus prior Colinbriensis sedis cum consensu clericorum facimus cartam uendicionis tibi Abdella Ben Zoleiman et uxori tue Marie Iohannis de uinea que fuit de Pelagio iudice in territorio Colinbrie. Et has habet terminaciones: in Oriente uiam que uadit de Sancta Iusta; in Occidente locum incultum; ad Septemtrionem uiam puplicam; ad Meridiem uero uineam Sendamiro monaco. Vendidimus uobis illam pro XXV solidis monete ita ut in uita uestra habeatis illam et quod proficuum in ea fuerit aut edificaueritis et quando mors uni uestrum acciderit relinquat suam partem prefate sedis Sancte Marie. Post mortem uero amborum sit integra huic sedi et non habeat successor uestrum aut heres occasionem de illa uinea quod non maneat integra cum toto suo edificio quod in illa edificaueritis potestati ipsius ecclesie cui antea testata fuit. Et quoniam multis accidunt multe inopie eo quod non maneat mundus in eodem statu concedimus uobis illam uendere ad uestrum usum si quod minime obtamus uobis grandis inopia aut grandis necessitas acciderit. Si autem Deo fauente minime he defectiones acciderint nichil uobis licitum erit illam uendere aut commutare sed maneat sicut uobis placuit et superius resonat. Et hoc nostrum scriptum inconuulsibile habeat robur. Facta uendicionis carta III.o Nonas Kalendarum* Decenbrium, Era M.a C.a XXXVI. Ego prefatus Martinus cum consensu clericorum in hac carta manus nostras robora † † mus.
Iohannes presbiter, — Petrus presbiter, — Pelagius presbiter, — Dominicus presbiter, — Iulianus subdiaconus, — Sisnandus diaconus, — Ramirus Osoreiz, — Iohannes aurifex qui et Petri filius, — Anaia Guistrariz, — Nunus subdiaconus, — Gondisaluus Randufiz, — Pelagius Aluitiz, — Martinus subdiaconus, — Petrus subdiaconus.
Tellus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.