Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0432
Fólio: 
174r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
7
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Iohannes Blandilaz sana mente et prona uoluntate feci ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci episcopo domno Mauricio siue clericis ibidem commorantibus de hereditate que uocatur Varzena quantum mihi inde uenit de domibus et de arboribus et de omne que ad usum hominis prestat omni mea porcione ad integrum, tali pacto ut de hodie die in prenominata sede seruiat pro remissione peccatorum meorum in mei memoriam ut eorum oracionibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod meis meritis nequeo ualeam adipisci. Hoc denique per contestacionem omnipotentissime Deitatis didici quod huic meo facto non ero contrarius. Si autem aliquis uir aud femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eiusdem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus a societate fidelium christianorum qui si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua mansio cum diabolo in eterna damnacione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta testamenti carta IIII Idus Iulii, Era M C X.v.a VI.a. Ego Iohannes supradictus hoc quod prono animo decreui fieri super altare Sancte Marie(a) ponente propria manu roboro †.
Iohannes Gundesindiz ts., — Cidi Ordoniz ts., — Pelagius Menendiz ts., — Petrus presbiter uidit, — Sesnandus presbiter, — Odorius presbiter uidit.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) É frequente ser deposto sobre o altar da Virgem o texto do doador e do testamenteiro (vid., e. g., os documentos 31, 75, 175, 385, 421 ou 553).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.