[Carta donationis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0661
Fólio: 
255r
Data do documento
Nota: 

Documento sem data.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento é um acrescentamento do século XIII.

Noscant omnes homines tam presentes quam futuri quod ego Vrraca Roderici facio uobis capitulo Colimbriensi cartam perpetue donationis et firmitudinis et implazamenti de omnibus meis hereditatibus, scilicet de medietate quintanee mee de Caluaes et duorum casalium que ibi sunt et de aliis duobus integris casalibus que habeo in Valongo et de aliis duobus que habeo in Lamas et de aliis duobus que habeo in Vauga et de domibus quas habeo in rua de Vauga et de casalibus depopulatis que habeo in Riuulo de Molendinis et de molendino quod ibidem feci et de omnibus hereditatibus quas habeo in terminis de Vauga et de domibus quas habeo [in] Colinbrie in collatione eiusdem sedis et de tenda quam habeo in Santaren in Maruilla circa picotam et de omnibus hereditatibus quas habeo in termino eiusdem castri. Et hoc emplazamentum et donationem facio pro fructu unius prebende quem toto tempore uite mee a uestra eclesia ubicumque fuero debeo habere et recipere tam de pane quam de uino quam de adniuersariis quam de omnibus aliis que dantur canonicis totidie in ecclesia seruientibus et pro duobus modiis milii quos [etia]m annuatim dare debetis et pro meo anniuersario quod post mortem meam annuatim facere debetis. Et ut istud emplazamentum et donatio firmum robur obtineant proprietatem et dominium predictarum possessionum retento michi tantum usufructu toto tempore uite mee earumdem hereditatum in uos transfero. Et si forte ego quod Deus auertat uel aliquis de meis propinquis aut de extraneis uenero uel uenerit qui hoc meum factum frangere uoluerit non sit ei licitum sed pro sola temptatione quantum quesierit tantum in duplum ecclesie Colinbriensis componat et domino terre aliud tantum et insuper maleditio Dei et Beate Virginis ueniat super eum uel super eam. Ego Vrracha Roderici qui hanc cartam fieri precepi coram subscriptis eam propriis manibus roboraui et hoc signum † fieri feci.
Qui presentes fuerunt(a).

Aparato: 

(a) As subscrições estão omissas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.