Karta testamenti de Auelanal

Cartulário:

Nº Documento: 
0656
Fólio: 
253r
Data do documento
Ano: 
1182
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, n.º 24, doc. b), or. car.

Noscant omnes homines qui hanc kartam legere audierint quod ego Susanna facio kartam testamenti sedi Sancte Marie Colimbriensi de omni mea hereditate quam habeo in Auelanal tam de molendinis quam de hereditatibus ruptis et irruptis per ubi eam potueritis inuenire pro remedio anime mee et meorum parentum tali pacto ut semper possideam illam meam hereditatem in mea uita et illam hereditatem quam emistis de meo marito. Ita tamen ut in unoquoque anno dem inde uobis canonicis ibidem commorantibus unam fogazam et unum caponem et de tota illa hereditate qui fuit mei mariti sextam partem fructuum persoluam et post mortem meam mea hereditas et illa quam emistis a uiro meo absque ulla contraditione sedi Sancte Marie remaneat. Sed siquis uenerit qui hoc meum factum irrumpere temptauerit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in dupplum componat et domino terre aliud tantum. Facta karta testamenti et conuentionis mense Ianuario, Era M.a CC.a XX.a. Ego supranominata Susanna que hanc kartam scribere iussi coram ydoneis testibus roboraui et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Fernandus Petriz ts., — P[e]trus Menendiz ts., — P[e]trus Soariz ts., — Menendus Mendiz ts., — P[e]trus diaconus adfuit, — Nuno Trabalio ts., — P[e]trus Petriz ts., — Menendus Petriz ts., — Martinus Petriz ts., — Iohannes presbiter adfuit.
Petrus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.