Foral de Marinia que est in Lauaaos

Cartulário:

Nº Documento: 
0659
Fólio: 
254v
Data do documento
Ano: 
1217
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento é um acrescentamento do século XIII.

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis quod ego domnus P(etrus) Colimbriensis episcopus una cum consensu canonicorum meorum facimus cartam de foro uobis M. Ficala et G. Petri, uxoribus, filiis et nepotibus uestris iure perpetuo de una nostra marina quam regina domina Dulcia fundauit in termino uestre uille de Lauos quam nos recuperauimus a monasterio Sancte Crucis per sententiam diffinitiuam Innocentii pape tercii bone memorie(b). Cuius isti sunt termini: in Oriente marina de Templariis; in Occidente mare; in Aquilone steiro de Barco; in Africo Martia Gonsaluini. Damus et concedimus uobis et sucessoribus uestris tali uidelicet foro quod eam unoquoque anno erigatis et preparetis sicut marine debent preparari et de fructubus nobis uel successoribus uestris medietatem fideliter persoluatis. Si uero aliquis uestrum uel successores uestri partem partem suam uendere uoluerint nobis prius requisitis si eam emere cupierimus sin autem eam emere noluerimus auctoritate nostra licitum sit unicuique uestrum eam uendere tali homini qui nobis dictam medietatem persoluat et de precio uendicionis nobis uos et successores uestri medietatem persoluatis. Et si per annum negligentes fueritis in ipsa marina preparanda tantum episcopo et canonicis persoluatis quantum in preterito anno proximo persoluistis et si per biennium negligentes exstiteritis totum ius(c) uobis in hac carta concessum amittatis. Facta carta mense Ianuarii, sub Era M.a CC.a L.a V.a.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita em letra da mesma época, mas diferente. — (b) Cfr. bula Cum olim de Inocêncio III, dada a 23-06-1203, in P.ᵉ Avelino de Jesus da Costa e M. Alegria F. Marques, Bulário Português: Inocêncio III…, p. 184-195, documento 89. — (c) Palavra emendada de sus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.