[Testamentum]

Cartulário:

Nº Documento: 
0660
Fólio: 
254v-255r
Data do documento
Ano: 
1215
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento é um acrescentamento do século XIII.

In nomine Patris et Filli et Spiritus Sancti, amen. Cuncta que fiunt in curssu temporis cito deficiunt nisi scripto memorie commendentur. Innotescant igitur presentibus et futuris quod ego Bartholomeus Dominici diuino commotus Spiritu intuitu Dei et helemosine do et concedo im perpetuum pro anima mea, patris mei et matris mee uillam maiorem de Carualio in qua est ecclesia cum palatio uel quintana et suas senaras tam de uineis quam de hereditatibus albergarie mee quam ego feci pro anima mea et parentorum meorum. Et sic determinantur: a sumitate montis quomodo descendit directum per Souerarium, deinde in Forcado et uadit in directum ad Portum Mauriscum, deinde ascendit per uiam que uadit per sumitatem montis de Soueral; deinde uadit ad oliueiram que stat in cauto dicte uille quod est super uillam de Cerquosa, quam ego iam olim dedi prefate albergarie et item totam et integram firmiter concedo; deinde quomodo diuidit cautum meum cum termino de Mortuaaqua ascendendo ad Sanctam Eufemiam; deinde per cacumina montis Buzaco et includitur in ipso loco a quo incepimus. Preterea do sepe dicte albergarie medietatem de toto sauto et medietatem molendini. Do inquam et concedo in perpetuum totum istud quod superius resonat. Et albergarius uel procurator ipsius albergarie habeat plenariam potestatem faciendi et disponendi sicut habet in albergariam prout sibi uisum melius fuerit uisum(a). Vt autem totum quod dixi maius robur et firmius habeat dedi in potestatem Colimbriensis concilii quod pretor ipsius uille et aluaziles post obitum Suerii Gomecii quem de genere meo in presenti magis ydoneum ad hoc seruicium et helemosinam faciendi inueni instituant aliquem quem uiderint magis ydoneum et utilem de genere meo uel tribu. Si forte quod non credo aliquis contra hanc donationem et scriptum uenire temptauerit pro sola temptatione quantum inquietauerit tantum ipsi albergarie in dupplo componat et concilio Colimbrie et insuper quingentos soldos probate monete. Facta carta donationis et firmitudinis mense Octobri Era M.a CC.a L.a III.a. Ego domnus Bartholomeus qui hanc cartam facere iussi sigillo Colimbriensis concilii precepi corroborari multis presentibus laboratoribus Carualio commorantibus in albergaria.
Isti qui audierunt Colimbrie hanc donationem urie [?] esse factam: Heremus Suarii ts., — Menendus Pelaiz presbiter ts., — Petrus Bonus ts., — April ts., — mancipiis albergarie ts., — Vincente ts., — Pelagius Petri meus abbas presens, — Iohannes Iohannis presens, — Iohanne filio meo presente, — Iohannes Cipriani ts., — Pelagius Pelagii ts., — Petrus Martini ts., — Martinus Petri, — Martinus Stephani ts., — Fernandus Iohannis magister Elbore uidit.

Aparato: 

(a) Palavra riscada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.