Karta de Preuedes que fuit empta pro anniuersario episcopi domni Vermudi

Cartulário:

Nº Documento: 
0657
Fólio: 
253v
Data do documento
Ano: 
1183
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 34, or. car.
Vid. etiam o documento 586 (= Cópia B).

In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Arias de Traxede et uxor mea Ausenda Petri uobis Pelagio Gomex priori Colimbriensis sedis et canonicis omnibus eiusdem sedis de sexta parte totius illius uille que dicitur Preuedes. Vendimus et concedimus uobis illam sextam partem supradicte uille tam de domibus quam de uineis, terris ruptis et non ruptis, fontibus, pascuis et omnibus rebus que ad prestitum hominis sunt per ubi potueritis inuenire pro precio quod a uobis accepimus uidelicet XXVI morabitinos et medium puri auri quos episcopus domnus Vermudus precepit dare in memoria sui anniuersarii, tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil in debitum remansit. Igitur ab hac die in antea habeatis uos et omnes successores uestri post uos licentiam et potestatem faciendi de illa sexta predicte uille quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si autem aliquis homo uenerit de nostris propinquis uel de extraneis qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerit non sit illi licitum ullo modo sed pro sola temptatione quantum inquisierit tantum uobis in dupplum componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerit meliorata. Et si nos in concilio uenerimus et eam auctorizare non potuerimus aut noluerimus tunc simus constricti coram domino terre donec reddamus eam dupplatam et quantum fuit meliorata et domino terre aliud tatum. Facta karta mense Decembrio. Era M.a CC.a XX.a I.a. Nos uero supranominati qui hanc kartam fieri iussimus coram bonis hominibus roboramus et hec sig † † na imponimus.
Qui presentes fuerunt: Garcia diaconus Soariz tesaurarius Sancte Marie adfuit, — magister Laurentius dominus ecclesie Sancti Nicholai adfuit, — Rodericus subdiaconus adfuit, — Martinus Pelagii canonicus adfuit, — Gunsaluo Capelo ts., — Iulianus Martini ts., — Garsia Iohannis ts., — Martinus Pelagii ts., — Petrus Menendi ts., — Menendus Menendi ts.
Petrus notuit.
Existente pretore domno Villano et iudicibus Fernandus Petri et Gunsaluo Arriziado de Lixbona ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.