Karta de Arazedi que fuit empta pro anniuersario episcopi Michaelis

Cartulário:

Nº Documento: 
0653
Fólio: 
251v
Data do documento
Ano: 
1181
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 21, or. car.

In Dei nomine. Hec est karta uendicionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Gunsaluus Petri una cum uxore mea Maria Petri et sorore mea Iuxta Petri uobis Petro Iohanni priori sedis Sancte Marie Colimbriensis et canonicis uestris cum consensu episcopi domni Vermudi de uno casale quod est in Arazedi in loco qui uocatur Campus Rotundus et habuimus illud ex parte parentum nostrorum. Vendimus et concedimus uobis illud supradictum casale cum suis uineis et almuniis cum terris ruptis et non ruptis, fontibus, pascuis, et cum omnibus rebus que ad prestitum hominis sunt per ubi potueritis inuenire sicut nos melius habuimus pro precio quod a uobis accepimus uidelicet XVIII morabitinos puri auri quos episcopus domnus Michael precepit dare in memoria sui anniuersarii tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil in debitum remansit. Igitur ab ac die in antea habeatis uos et omnes successores uestri post uos licenciam et potestatem faciendi de illo casale quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si autem aliquis homo uenerit de nostris propinquis uel de extraneis qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerit non sit illi licitum ullo modo sed pro sola temptacione quantum inquisierit tantum in duplum componat et domino terre aliud tantum et quantum illud casale fuerit melioratum. Facta karta mense Februarii, Era M.a CC.a X VIIII.a. Nos uero supranominati qui hanc kartam fieri iussimus coram bonis hominibus illam roboramus et hec sig † † † na imponimus.
Qui presentes fuerunt: Martinus Ramiri ts., — Pelagius Caluo ts., — Iohannes Vermudi ts., — Gunsaluo Menendi ts., — Martinus Iohanni ts., — Petrus Iohanni ts., — Petrus caualeiro ts., — Michael Menendi ts., — Martinus Dominici adfuit, — P[e]trus presbiteri Saluatori adfuit, — P[e]trus presbiter Iohannes adfuit.
Petrus Caluus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.