Carta uenditionis et firmitudinis

Cartulário:

Nº Documento: 
0649
Fólio: 
249v
Data do documento
Ano: 
1171
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 6, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Marcus Iohanni uobis domno episcopo Michaeli et tibi Petro presbitero Sanchiz, priori Colinbriensis sedis, et omnibus canonicis ibidem comorantibus de una peza unius uinee quam habeo ex parte patris mei in territorio Colinbrie ultra flumen Mondeci in loco qui uocatur Varzena, cuius isti sunt termini: in Oriente et in Aquilone uinea de canonicis; in Affrica uia puplica; in Occidente uia. Vendo et concedo uobis istam uineam sic determinatam cum suo ingressu et regressu scilicet pro V morabitinis auri quia tantum mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit in debitum. Igitur ab hac die in antea habeatis uos supradictam uineam firmiter et omnes uestri successores. Et si aliquis de meis uel de extraneis uenerit qui hanc cartam confringere uoluerit quisquis fuerit quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Et si ego in concilio eam uobis auctorizare noluero siue non potuero tunc sim strictus coram domino terre donec reddam eam uobis duplatam et quantum fuerit meliorata. Facta carta uenditionis et firmitudinis mense Octubrio, Era M.a CC.a VIIII.a. Ego supranominatus qui hanc cartam facere iussi coram idoneis testibus roboraui et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Petrus Pelaiz ts., — Petrus Bastardu ts., — Petrus Aluitiz ts., — Petrus Arnaldu ts., — Gonzaluus Filius ts., — Menendus Seguim ts., — Petrus Aluariz ts., — Petrus presbiter Humariz adfuit, — Petrus presbiter Baron adfuit, — Petrus diaconus Iohannis adfuit.
Iohannes diaconus Petriz notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.