Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0429
Fólio: 
173r
Data do documento
Ano: 
1097
Mês: 
5
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 51, or. vis. trans.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego Suarius Eusebiz et uxor mea Bona Tructesendiz placuit nobis prona mente et propria nostra uoluntate facere uobis domno Cresconio Colinbriensi episcopo cartam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de auolengo nostro et de comparatela in uilla que uocatur Lauatores inter Sancte Marie et habet iacenciam inter uillam Ollarios et uillam Sancti Michaelis de Cortegaza, inter montem Saxum Album et Castrum Petrosum decurrente ribulo Fibros, territorio Portugalensi. Concedimus uobis de ipsa uilla iam dicta sexta minus quintam in cun[c]tis suis locis et terminis antiquis ubi illam potueritis inuenire cum quanto in se obtinet quod ad prestitum hominibus est et accepimus de uobis pro ea precium LXX solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nil remansit in debitum. Si autem quod fieri non credimus aliquis homo tam de propinquis nostris quam de extraneis hoc nostrum factum factum irrumpere uoluerit et nos eam in iudicio pro uobis defendere et uobis auctorizare noluerimus aud non potuerimus siue uos in uice nostra pro parte uestra tunc constricti coram iudice et domino patrie de nostris propriis facultatibus reddamus uobis illam duplatam cum quanto a uobis illa fuerit melioratam et uos illam semper obtineatis. Facta est carta ista uendicionis II Kalendas Iunias, Era M C XXX.a V.a. Nos supradictis Suarius Eusebiz et uxor mea Bona Truictesendiz cartam istam uendicionis domno Cresconio Colinbriensi episcopo coram testibus roborauim † † us.
Martinus prior presbiter adfui, — Erus presbiter adfui, — Petrus presbiter adfui, — Salomon presbiter adfui, — Tellus presbiter adfui, — Dominicus presbiter adfui, — Petrus presbiter confirmo, — Pelagius Petriz confirmo, — Odorius Telliz confirmo, — Aluarus Telliz confirmo, — Erus presbiter adfui, — Iohannes diaconus uidit, — Petrus diaconus uidit, — item Petrus diaconus, — Pelagius diaconus uidit, — item Pelagius diaconus, — Tellus subdiaconus, — Erus subdiaconus, — Iulianus subdiaconus, — Dominicus presbiter uidit, — Zoleima ts., — Ordonius ts., — Pelagius ts., — Vimara ts., — Nunnus ts., — Ouecus ts., — Erus ts., — Pelagius Tructesendiz conf.
Pelagius notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.