Karta de Cadima que fuit empta pro anniuersario episcopi Vermudi

Cartulário:

Nº Documento: 
0654
Fólio: 
252r-252v
Data do documento
Ano: 
1182
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 27, or. car.

In Dei nomine. Hec est karta uendicionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Pelagius Martiniz et uxor mea Maria Pelaiz una cum filiis meis Dominico Soariz et uxore eius Susanna Pelaiz et Petro Viuas uobis Petro Iohannis priori sedis Colimbriensis Sancte Marie et canonicis ibidem per successionem temporum commorantibus et perpetuo seruientibus de illa mea hereditate que est in Cadima quam habui ex parte aui mei Iohanne Aluitiz in qua ego habito et est quinta pars tocius hereditatis quam habuit ibi auus meus. Vendimus atque concedimus uobis predictam hereditatem cum suis domibus, uineis et almuniis, cum terris ruptis et non ruptis, fontibus, pascuis et cum omnibus rebus que ad prestitum hominis sunt per ubi potueritis inuenire sicut auus meus predictus melius habuit pro precio quod a uobis accepimus uidelicet XXXIIII morabitinos puri auri quos episcopus domnus Vermudus precepit dare in memoria sui anniuersarii tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil in debitum remansit. Tali uidelicet pacto ut quandiu ego uixero et uoluero ibi habitare semper ibi habitem et non mutetis me pro alio homine. Et similiter si filii mei Petrus et Susanna uoluerint facere casales suos faciant et morentur ibi et faciant forum sicut ego uel alii homines de Sancta Cruce usque ad mortem meam uel suam. Igitur ab hac die in antea habeatis uos et omnes successores uestri post uos licentiam et potestatem faciendi de illa hereditate quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si autem aliquis homo uenerit de nostris propinquis uel de extraneis qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerit non sit illi licitum uolo modo sed pro sola temptacione quantum inquisierit tantum in duplum componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerit melioratam. Facta karta mense Octobrio, Era M CC.a XX.a. Nos uero supranominati qui hanc kartam fieri iussimus coram bonis hominibus illam roboramus et hec sig † † † † † na imponimus.
Qui presentes fuerunt: Ciprianus Clementiz adfuit, — Gomex presbiter adfuit, — Petrus presbiter Saluatoris adfuit, — Ramirus Paiz ts., — Dominicus Oseuiz ts., — Martinus Pelaiz ts., — Suerius Peaiz ts., — P[e]trus Gunsaluiz ts., — P[e]trus Martiniz ts., — Perrote ts., — Pelagius frater ts., — P[e]trus Martiniz ts., — Pelagius Menendiz ts., — Pelagius Aluitiz ts., — Iohannes presbiter Pelagiz adfuit, — P[e]trus Gunsaluiz ts.
P[e]trus Caluo notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.