[Carta testamenti]

Cartulário:

Nº Documento: 
0651
Fólio: 
250r
Data do documento
Ano: 
1172
Mês: 
3
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 8, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego Petrus Petriz ecclesie Sancte Dei Genitricis Marie Colinbriensis sedis et episcopo eiusdem sedis domno Michaeli et priori domno Petro presbitero et omni conuentui canonicorum sedis eiusdem de omni mea porcione que mihi euenit in uilla que uocatur Portunias et in illa Penna pro anima mea et remissionem peccatorum meorum et parentum meorum, qui prius hereditates predictas sedi supranominate testati sunt. Quorum exemplum ego imitans de mea porcione testamentum facio ut sit semper in sustentationem clericorum in eadem sede commorantium. Quicumque ergo homo tam ex meis parentibus quam extraneis hoc meum testamentum infringere temptauerit non sit ei licitum ullo modo sed pro sola temptacione in duplum coponat eidem sedi quantum inquisierit et regie potestati aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus et a liminibus Sancte Ecclesie sequestratus et cum Iuda traditore in infernum damnatus. Et insuper hoc meum testamentum suum obtineat roborem. Facta testamenti carta VIII Kalendas Aprilis, Era M.a CC.a X.a. Ego supranominatus Petrus Petriz qui hanc cartam facere iussi coram idoneis testibus roboraui et hoc sig † num feci.
Qui presentes fuerunt: Menendus Ramiriz ts., — Gunsaluus Pelaiz ts., — Petrus Garsia ts., — Sanchius Sanchiz ts., — Geraldus ts., — Petrus Taurus ts., — Petrus Menendiz ts., — Pelagius Gusaluiz presbiter adfuit, — Iohannes presbiter Saluadoriz adfuit, — Petrus presbiter Iohannis adfuit, — Martinus presbiter Pelaiz adfuit, — Iohannes presbiter Cidiz adfuit, — Suarius presbiter Pelaiz adfuit, — Martinus diaconus Saluadoriz adfuit, — Petrus subdiaconus Petriz adfuit.
Dominicus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.