[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0625
Fólio: 
240r
Data do documento
Ano: 
1112
Mês: 
1
Dia: 
12
Nota: 

1110-1112. A data fixada tem por limites a doação do mosteiro de Lorvão à Sé de Coimbra (29-7-1109, D. R. I, doc. 15, p. 19-21) e a morte do conde D. Henrique (1-5-1112).

Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Paschalis episcopus seruus seruorum Dei. Martino priori et toti(a) capitulo Sancte Marie et Martino Muniz et omnibus christianis Colimbrie salutationem et apostolicam benedictionem. Sciatis omnes tam clerici [quam laici] quod pontificalem sedem Colimbrie a sue pristino gradu dignitatis non dimouemus nec eam uilificare diebus karissimi fratris nostri Gundisalui episcopi immo exaltare uolumus. H(enrico) etiam comiti grates diuinas referimus qui a laicali manu ecclesiam que dicitur Loruan extrahens hereditarie eam sub pontificali manu constituit. Quod ex parte Beati Petri et nostra [protectionem] concedimus et confirmamus, atque eos qui hoc pro aliquo seculari lucro disturbabunt excommunicatione apostolica interdicimus donec a malicia cessantes ad emendationem ueniant. Nostros etiam filios Colimbrie milites Christi contra Mauros infideles assidue pugnantes benedictio Beati Petri et nostra refouemus et peccatorum suorum absolutionem his qui confessi fuerint damus. De illis enim dicit Apostolus: "Beati qui persecutionem paciuntur propter iusticiam"(b). Itaque securi defendite ecclesiam Dei ipsius gloriam adepturi. [Datum] Laterani II Idus Ianuarii.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de toto. — (b) Mat. 5, 10: "Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.