Dispositionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0431
Fólio: 
173v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
8
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Froila Gunsaluiz pariter cum uxore mea Susanna cum non sint nobis filii et ignoremus diem nostre mortis propria uoluntate et sasana mente dum sana mente incolumus disponimus quid sit de omni nostro habere post nostrum obitum, scilicet de uillis et uineis, terris, domibus, equis, uaccis, de auro siue de argento et de omni mobile siue immobile quod nobis fuerit in die nostri obitus. Ego autem Froila pro remedio anime mee comendo post obitum meum de omni meo habere facere tres partes, quarum sit una ecclesie Sancte Marie Colinbriensis sedis et dompno Mauricio eiusdem sedis episcopo, alia sit magistro meo domno Dominico quandiu uixerit, post suum uero obitum reuertatur ad supradictam sedem, terciam pars distribuatur in pauperibus et captiuis. Ego autem Susanna similiter mando omnia mea diuidere per tres partes et dare unam partem supradicte sedi et eiusdem episcopo, secundam meis soprinis, terciam in pauperibus et captiuis. Hoc enim facimus pro animabus nostris nostrorumque parentum et ut Sancta Dei Genitrix Virgo semper Maria cum omnibus sanctis dignetur intercedere ante Dominum pro uobis ut illorum suffragiis et meritis a cunctis emundati piaculis in regnis mer[e]amur habitare celestibus. Sit ergo hoc nostrum factum stabilitum et maneat iugiter firmum temporibus omnium seculorum. Si autem quilibet cuiuscumque dignitatis et potencie omo illud irrumpere temptauerit non sit ei licencia sed conuictus legali censura de suis propriis facultatibus omne quod auferre uoluerit quadruplum tribuat eidem predicte ecclesie Sancte Marie possidendum et hoc nostrum factum perhenniter obtineat uigorem. Si uero ille qui hoc illicitum adtemptauerit in hac pertinacia perseuerare uoluerit sit alienus a Sancta Ecclesia et a comunione corporis et sanguinis Christi et a societate fidelium christianorum. Si uero illa ita persistente mors eum rapuerit sit diabolus ductor illius anime ad mansione Iude traditoris Domini. Nobis autem qui hoc munusculum benigno animo propter amorem Dei conferimus et omnibus adiuuantibus hanc nostram uoluntatem concedat Deus suam benediccionem et uite presentis felicitatem peccatorumque remissionem atque regni celestis cum omnibus sanctis Dei perpetuam mansionem per infinita seculorum secula. Facta carta et super altare Dei Genitricis posita per manus Froile et Susanne, IIII Nonas Augusti, Era M C X.v I. Mandamus ad illas confrarias ubi sumus XXX.a solidos denariorum. Ego Mauricius Dei gratia Colinbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † impono.
Bellitus Iustiz ts., — Anaia Vestrariz ts., — Seguinus ts., — Sendinus Randufiz ts., — Petrus Petriz ts., — Gunsaluus Recamondiz ts., — Rodericus Sendiniz ts., — Gunsaluus prepositus conf., — Martinus prior conf., — Iohannes presbiter conf.
Tellus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.