Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0433
Fólio: 
174r-174v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
12
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 43, or. vis. trans.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Zalama Venegas simul cum uxore mea Eldura Pelaiz sana mente et prona uoluntate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci episcopo domno Mauricio siue clericis ibidem commorantibus de duabus partibus nostris hereditatibus. De uilla que uocatur Vaeir concedimus sextam partem de illo casal de Guizoi ad integrum, de casal de Guntilli mediam quarta ad integrum, de uilla de Anceon similiter media quarta, de Sancta Christina media quarta, de casal de Adaufu quanto inde pertinet uxori mee Eldura Pelaiz ex parte suorum parentum. De istis predictis hereditatibus adtestamus duas partes ad prenominatam sedem post obitum nostrum et qui prius obierit confestim dimittat partem suam in prenominata sede et similiter faciat qui remanserit. Da Saitela damus et concedimus de hodie die in antea omnem nostram racionem quantum nobis pertinet et in potestate nostra fuit usque hodie tam de laicale quam de ecclesiastico ad integrum pro anima filii nostri et nostram animarum. Vniuersa que in hoc testamento que in hoc testamento sunt scripta maneant nobis in nostra uita fructuario usu possidenda sicut superius resonat ex(a) exceptis illa de Saitella que modo dimittimus. Et post obitum nostrum ad prenominatam ecclesiam reuertantur obtinenda episcopo et clericis in eodem loco habitantibus pro remissione peccatorum nostrorum in nostri memoriam ut eorum oracionibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod nostris meritis nequimus ualeamus adipisci. Hoc denique per contestacionem om[n]ipotentissime Deitatis discimus quod huic nostro facto non erimus contrarii. Quod si forte absit contigerit liceat ecclesie rectoribus cohercere nos seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem alius quilibet uir aud femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem cuiuscumque ingeniose callidatatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus a societate fidelium christianorum qui si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnacione. Et hoc nostrum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta est hec carta testamenti XI Kalendas Ianuarii, Era M C X.v. VI.a. Nos supradicti Zalama Venegas et Eldura Pelaiz hoc quod prono animo fieri decreuimus super altare Sancte Marie coram idoneis testibus ponentes propria manu roborauimus † † s.
Pelagius Diaz ts., — Pelagius Edoroniz ts., — Didacus Gundesendiz ts., — Osoreus Virikiz ts.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Reclamo de exceptis, que inicia a fólio seguinte.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.