Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0435
Fólio: 
174v-175r
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
2
Dia: 
17
Nota: 

O copista do L. P. escreveu Era M. X.ᵛ.ᵃ (ano 1002) em vez de Era M. C. X.ᵛ.ᵃ (ano 1102), como está no original. Os editores dos D. C., por sua vez, tomaram como certa aquela data e publicaram o documento como sendo de 1002. Contudo, sendo o segundo outorgante D. Maurício, bispo de Coimbra de 1099 a 1109, não é possível que seja correcta a data referida.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 6, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Vnisco Suariz una cum filiis meis nominibus Exemena et Bona et Suario et Menendo et Gutierre et Tota et Sancia et Vnisco Pelaiz placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut faceremus uobis Mauricius episcopus Colinbriense sedis cartula uendicionis de hereditate nostra propria que habemus in uillam que diccent Villar et habuimus illa hereditate de nostra ganancia quam comparauimus cum uiro meo Pelagio Fromariguiz de Menendo Tructesendiz et de suas filias pro nostro precio et ille illas habuerunt illa de parte de Iohanne Viliuadiz et de mater illorum Flamula. Damus uobis de illa uilla iam dicta Villar sexta parte integra cum omnibus agicionibus suis que in se obtinet siue et de ecclesia Sancti Michaelis uel eius testamentis suis et cum quantum in ipsa uilla obtinet et a prestitum ominis est per ubi illa potueritis inuenire et suo exitum uel regressum et cum suis sesegas molinarum uel quicquid hominis per ubi illa potueritis inuenire per suis locis et uicis et terminis antiquis. Et habet iacencia ipsa hereditate in uilla que diccent Villar circa uilla Dagaredi et discurrente riuulo Vallega et subtus Castro Rekaredi et prope litore maris territorio Portugalensis. Damus uobis ipsa hereditate iam dicta pro illo ganato que presi uobis dom Pelagio Flomariguiz de Castramia que disrupit et de illa hermita, id est V.e inter boues et uaccas et IIII.or cabras et pro illa calumpnia de illo monasterio que disrupi. Et rogamus uos cum illa hereditate cum bonis hominibus ut dimitteretis nobis illa calumpnia de illo monasterio et accepisetis proinde illa hereditate iam dicta sicut et fecistis ad faciem de illos homines bonos et pro uestra mercede, ita ut de hodie die sit ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in iuri uestro tradita atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et faciatis de illa que uolueritis iuri quieto temporibus seculorum. Siquis tamen quo fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula uendicionis ad irrumpendum et nos in iudicio noluerimus auctorizare uel deuindicare non potuerimus pro uestra parte aud uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate duplata uel quantum ad uobis meliorata et uobis perpetim abitura. Facta karta uendicionis die erit X.o III.o Kalendas Marcii, Era M X.v.a. Ego Vniscus Pelaiz una cum filiis meis iam superius nominatus in hanc cartula uendicionis manus nostras roboramus † † † † † † † † † mus.
Qui adfuerunt: Iohannes ts., — Dauid ts., — Menendo ts., — Randulfo ts., — Gunsaluo ts., — Vermudo ts., — Gundisaluus abba quam uidit, — Frogiani archidiaconus uidit, — Ramirus abba quos uidit.
Gunsaluo notuit.

Aparato: 

(a) Embora o texto refira ser uma venda, é de facto, uma indemnização ou compensação.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.