Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0436
Fólio: 
175r-175v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
6
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego famulus Dei Didacus presbiter prolis Adefonsi ideo placuit mihi per bone pacis et uoluntas nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo sed spontanee mee uoluntatis et pro remedio anime mee ut faciam cartam testamenti ad ecclesiam Sancte Marie Colimbrie et ad ipsius locis episcopi domni Mauricii de ecclesia mea Sancti Michaelis qui uocitant Amdriadi, id est tercia integra cum suis locis et terminis antiquis ingressus et regressus et per ubi illam potueritis inuenire sicut eam obtinui et abui in hereditate de patre et auiorum meorum iure hereditario. Do uobis illam atque concedo episcopo domno Mauricio et ad supradictam ecclesia Sancte Marie ut contineatis me pro re[me]dio anime uestre(a) o[mn]ibus diebus uite mee et post mortem(b) in uestro arbitrio erit corpus et anima. Et ipsa ecclesia habet iacencia subtus castro Aregos discurrente flumen Durium territorio Lamicensis. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo aliquis homo uenerit tam de meis propinquis quam de extraneis hoc meum scriptum ad irrumpendum in primis sit [ex]comunicatus et cum Iuda proditore sit participatus et insuper pariat IIII.or auri talenta et ipsa ecclesia duplata uel quantum fuerit meliorata. Facta carta testamenti notum die quod erit pridie Kalendas Iulii, Era M C X.v VI. Ego supradictus Didacus qui hanc cartam testamenti iussi facere uobis dicto episcopo et sedis Sancte Marie manus mea roboro †.
Ego archidiaconus Bracharensis nomine Froila quos uidit, — archidiaconus Lamicensis nomine Erus conf., — Iohannes presbiter conf., — Saluator Martiniz ts., — Pelagius prebiter conf., — Petrus Diaz ts., — Eugenius presbiter conf., — Todemundus presbiter conf., — Martinus Cidiz ts., — Nunus iudex conf., — Monio Aluitiz ts.
M. notuit.

Aparato: 

(a) Palavra entrelinha por cima de mee , para correcção, ambas muito legíveis. — (b) Palavra emendada de uestro.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.