Testamenti series de Cadima

Cartulário:

Nº Documento: 
0438
Fólio: 
175v-176r
Data do documento
Ano: 
1115
Mês: 
12
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 21, or. vis. trans.

In nomine Sancte Trinitatis. Ego Petrus presbiter relinquo post obitum meum in testamentum episcopo domno Gundisaluo Colinbriensi episcopo porcionem meam de uilla Cadima quam emi proprio censu et relinquo similiter in testamentum canonicis Beate Marie predicte ciuitatis sociis meis mediam partem de illo canario quod est in Madrabat idem Abuzaat de tota integram memoriam ut illi sit cura orandi pro expiacione meorum facinorum. Quod testamentum cuiuscumque potestatis seu inferioris persone inferioris temptauerit in quadruplum componat et cum Iuda traditore nisi resipuerit perpetuam habe[a]t mansionem. Et hoc meum testamentum perpetum obtineat robur. Quod manu propria manu confirmatum VIII.o Idus Decembris, Era M C L III.a.
Qui adfuerunt: † Sesnandus presbiter ts., — Sudarius presbiter ts., — Daniel presbiter ts., — Petrus presbiter uidit, — Pelagius presbiter, — Martinus subdiaconus ts., — Nunus diaconus uidit, — Petrus diaconus uidit, — Pelagius presbiter uidit, — Martinus prior, — Rubertus diaconus, — Martinus acolitus ts., — Garcia Anf[ons]us ts., — G[undis]aluo ts., — G[undis]aluo fabet ts., — Ciprianus ts., — Petrus Nazaris ts.
Iohannes acolitus notuit.

Aparato: 

(a) Rubrica acrescentada, desde de, em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.