Carta testamenti de Aluaro Rabaldiz

Cartulário:

Nº Documento: 
0440
Fólio: 
176r-176v
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta quam feci ego Aluarus Rabaldiz sedi Sancte Marie et uobis episcopo Bernaldo et canonicis uestris de hereditate mea quam habeo in territorio Colinbrie uidelicet in illo Campo quomodo separat se de Villela usque ad terminum Monte Maiore. Do ego Aluarus atque concedo ipsam hereditatem scilicet meam partem Sancte Marie et supradicto Bernaldo episcopo et canonicis suis pro destruccione illius ecclesie de Villa Coua quam ego destruxi, ita ab hac die de iure meo sit abrasa et in dominio Sancte Marie et Bernaldi episcopi sit tradita atque confirmata. Et si ego Aluarus aud propinquis meis uel extraneis pro mala audacitate uoluerint infringere hoc meum scriptum non sit ei licitum per ullam assercionem sed pro sola temptacione pariat ipsam hereditatem duplatam et ad corporis Domini Nostri Ihesu Christi sit segregatus et cum Atan et Abiron habeat societatem in damnacione eterna. Facta carta mense Ianuario, Era M C LXX I. Ego uero Aluarus iam supradictus qui hanc cartam iussi facere cum propriis manibus roboraui et signa hec feci †.
Qui presentes fuerunt inferius nomina eorum sunt scripta: Alfonsus Pelaiz ts., — Martinus Cidiz ts., — Diagu Godesteiz ts., — Arias Episcopus conf., — Menendus Pelaiz conf., — Petrus Castellanus conf.
Suarius diaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, em letra da mesma época, mas diferente, desde de.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.