Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0439
Fólio: 
176r
Data do documento
Ano: 
1131
Mês: 
1
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notum sit omnibus omnibus tam presentibus quam nascituris quia ego Pelagius Vermuiz pro angustia de uno malo homine qui faciebat mihi malum mediam partem hereditatis mee que est in Sancto Iohanne de Vaeir testaui regine domne Tarasie. Et ille episcopus dompnus Gundisaluus sacauit illam hareditatem pro precium et seruicium suum et illa regina domna Tarasia testauit ipsam hereditatem sedi Sancte Marie Colinbriensis episcopo domno Gundisaluo. Postea placuit per bonam pacem et per bonam uoluntatem sine districtione alicuius hominis ut pro Dei amore et pro remedio animee mee supradicte sedi Sancte Marie Colimbriensis et uobis episcopo domno Bernaldo Colinbriensi facere testamentum de illa hereditate que mihi remansit quam habeo cum uxore mea. Et de illa hereditate que mihi remansit cum uxore mea Aragunti dono atque concedo meam mediam partem ab integro supradicte sedi et tibi supradicto episcopo tam de uineis quam de terris cultis et incultis et eciam de casis uel quantum in se obtine[t] et ad prestitum hominis est in uilla scilicet Sancti Iohannis de Vaeir per loca antiqua et terminos antiquos ingressus et regressus et per ubi eam potueritis inuenire. Et do eam tali condicione ut habeam eam in uita mea et post obitum meum remaneat sedi Sancte Marie Colinbriensi et qui uices eius tenuerit. Et si aliquis homo uenerit de propinquis aud de filiis aut de extraneis qui hunc testamentum meum disrumpere uoluerit in primis sit excomunicatus et ad fidem christianorum segregatus et cum Iuda traditore sit dampnatus, insuper pariat ipsam hereditatem sedi Sancte Marie duplata et in auri talenta ad ducem uel potestatem qui illam terram inperauerit aliud tantum componat. Factum series testamenti sub die quod [est] II Kalendas Februarias, Era M C LXX.a. Ego Pelagius Vermuis in hoc testamentum manus meas roboro † et confirmo.
Qui uiderunt et audierunt: Iohannes archidiaconus ts., — archidiaconus dompnus Ramirus ts., — Petrus Castellanus ts., — abas Munus ts., — Francus ts.
Mito diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.