Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0441
Fólio: 
176v
Data do documento
Ano: 
1132
Mês: 
6
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Patris et Filii et Spiritu Sancti, amen. Ego Zalama Venegas placuit mihi ut pro Dei amore et pro remedio anime mee facere testamentum firmitatis de hereditate mea ad Sanctum Iohannem de Vaeir et uobis episcopo domno Bernaldo. Et habet ipsam hereditatem iacenciam in ipsa uilla de Vaeir et uenit mihi de ganancia uel comparadea quanta ibi habeo excepta illa de patre meo domno Egas et totam ipsam hereditatem per ubi illam potueritis inuenire intus et foris. Do eam sicut superius dixi Sancti Iohanni de Vaeir et episcopo domno Bernaldo pro mea anima et parentum meorum exceptum inde unum casale que dedi ad mulierem meam domna Godina Menendiz ut teneat illum in uita sua et post obitum suum dimittat illum ad Sanctum Iohannem de Vaeir. Et si aliquis uenerit de propinquis meis uel de extraneis qui hunc factum meum disrumpere uoluerit, in primis sit excomunicatus et a fide christianorum segregatus et cum Iuda traditore sit dampnatus insuper duplata pariat ipsam hereditatem ad sedem sedem Sancti Iohannis et in auri talenta ad ducem uel potestatem qui illam terram imperauerit aliud tantum ade iudicatum. Era M C LXX.a. Ego Zalama Venegas in hoc testamento manus roboro et confirmo †.
Qui uiderunt et audierunt: Gunsaluus ts., — abas Nunus ts., — Arias ts., — Froia Gunsaluiz conf., — Pelagius ts., — Diadacus Goesteiz conf.
Mitus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.