Testamenti series

Cartulário:

Nº Documento: 
0444
Fólio: 
177r-177v
Data do documento
Ano: 
1132
Mês: 
1
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 15, or. car.

In nomine Domini Patris et Filii et Spiritu Sancti amen. Ego Pelagius Vermuiz placuit mihi ut pro Dei amore et pro remedio anime mee facere testamentum firmitatis de hereditate mea propria ad Sanctam Mariam de Colinbria et uobis episcopo domno Bernaldo. Et habet ipsa hereditate iacencia in uilla de Vaeir et uenit mihi de comparadea et de ganancia. Do ipsam meam mediam partem integram cum suas uineas et suas terras et suos pomerios et suas casas, do eam supradicte sede et episcopo domno Bernaldo. Et si aliquis uenerit de propinquis uel de filiis aud de extraneis qui hunc testamentum meum disrumpere uoluerit uoluerit in primis sit excomunicatus et a fidem christianorum segregatus et cum Iuda traditore sit damnatus et insuper pariat ipsam hereditatem ad sedem Sancte Marie duplata et in auri talenta ad ducem uel potestatam qui illam terram imperauerit aliud tantum componat. Factum series testamenti sub die quod est III Kalendas Februarias, Era M C LXX.a. Ego Pelagius Vermuiz in hoc testamentum manus meas roboro † et confirmo.
Qui uiderunt et audierunt: Iohannes archidiaconus ts., — Diagu Goesteiz ts., — abbas Nunus ts., — Francus ts., — Petrus Castellanus ts.
Mito diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.