Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0446
Fólio: 
177v
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
12
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Pelagius Nunidiz et uxor mea Froilo timentes diem nostri exitus huius seculi et diem iudicii in quo dabitur pro bonis requiem pro malis suplicium cum simus peccatores et non sint nobis filii in remissione nostrorum peccaminum. Mandauimus ut qui primus ex nobis obierit ubi sepultus detur suum lectum et suum uestimentum et bouem aud uaccam et suo abbati mantum, capam. Et qui remanserit unus ex nobis liceat totum quod remanserit tam mobile quam immobile in quantum uixerit post mortem amborum damus ecclesie Sancte Marie(a) Sancti Mametis illam terram que iacet de illo rego usque ad aliam de Pelagio Eriz. Et totum quod remanserit tam mobile quam immobile damus et testamus Colinbriensi sedi Sancte Marie et Sancto Petro de Cedruniana ut diuidant per medium in remissione nostrorum facinorum. Sed ipse qui ex nobis uiuus fuerit quandiu uixerit habeat in mente illum qui mortuus fuerit et faciat elemosinas pro eo. Si aliquis hoc scriptum fringere uoluerit in primis sit excomunicatus et cum Iuda traditore dampnatus et parte non habeat cum Christo sed cum diabolo si non emendauerit. Nos iam supradicti Pelagius et pri(b) Froilo qui hoc scriptum facere iussimus propriis manibus roborauimu††s. Facta carta testamenti XV Kalendas Ianuarii, Era M C L I.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Eriz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Menendus Eriz ts., — Michael Christoforiz ts., — Tellus archidiaconus ts.
Petrus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) As palavras Sancte Marie estão sublinhadas. — (b) Palavra sublinhada mas sem sentido.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.