[Actae concilii in Valle Olithi celebrati]

Cartulário:

Nº Documento: 
0632
Fólio: 
242v-244v
Data do documento
Ano: 
1143
Mês: 
9
Dia: 
19
Nota: 

O concílio está datado do ano 1144 da Encarnação, que começava a 25 de Março. Havia, porém, dois cômputos ou estilos para fixar o ponto de partida deste ano — o de Pisa e o de Florença. Segundo o primeiro, a Era cristã começava a contar-se desde 25 de Março do ano 753 da fundação de Roma, a cujo dia 25 de Dezembro Dinis, o Exíguo, atribuiu o nascimento de Cristo. No estilo de Florença a Era cristã começava a contar-se um ano mais tarde, a 25 de Março de 754 da fundação de Roma. Tendo isto em conta, o ano da Encarnação segundo o estilo de Pisa tem nove meses e sete dias de avanço em relação ao ano que nós seguimos (o da Circuncisão, com início a 1 de Janeiro), enquanto que o de Florença tem um atraso de dois meses e 24 dias. As actas do concílio de Valhadolide devem ter seguido o estilo de Pisa e, portanto, Setembro do ano 1144 da Encarnação corresponde a Setembro de 1143, em que, efectivamente, caiu o ano XIIII do pontificado de Inocêncio II, eleito a 14 de Fevereiro de 1130 e falecido a 24 de Setembro de 1143 (J. B. Mansi atribuiu este concílio ao ano 1137 — Sacrorum conciliorum... collectio XX², 507).

Local: 
Valhadolide
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Anno ab Incarnatione Domini M.o C.o XL.o IIII.o pontificatus domini pape Inocencii secundi XIIII, indicctione ... (a), presente domno Guidone Sancte Romane Ecclesie cardinali diacono, Apostolice Sedis legato, residentibus R(aimundo) Toletano et P(etrus) Conpostellano archiepiscopis eorumque suffraganeis P(etro) Palentino, P(etro) Segobiensi, B(ernardo) Sagurtino, S(tephano) Osmensi, B(erengario) Salemantino, E(nico) Auilensi, H. Cauriensi et eciam Legionensi, P(etro) Burgensi, B(ernardo) Alcemotensi, B(ernardo) Colinbriensi(b), atque suffraganeis Bracarensis metropolis: P(elagio) Tolensi, M(artino) Auriensi, G(uidone) Lucensi, P(elagio) Migdolensi, A(madeo) Austuricensi; de Terragona metropoli: P. Nazarensi, L(upo) Panpilonensi, A(rnaldo) Olorensi episcopis, abbatibus Sancti Facundi et Sancti Dominici cum aliis abbatibus multis et aliis pluribus diuersorum ordinum, in presencia domni Alf(onsi) inperatoris(c), apud Vallem Olithi concilium celebratum est. In quo huiusmodi capitula sunt promulgata:

(1) Statuimus ut siquis symoniace ordinatus fuerit ab officio omnino cadat, quod illicite usurpauit.

(2) Siquis prebendas seu prioratum, archidiaconatum aut honorem uel promocionem aliquam ecclesiasticam seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum utputa crisma uel oleum sanctum, consecraciones altarium uel ecclesiarum interueniente execrabili ardore auaricie per pecuniam adquisiuerit, honore malo acquisito careat, et emptor et uenditor atque interuentor nota infamie percellantur. Et nec pro pastu nec sub obtentu alic[ui]us consuetudinis ante uel post a quoquam aliquid exigatur uel ipse dare presumat, quoniam simoniacum est, sed libere et absque commutacione aliqua collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.

(3) A suis episcopis excomunicatos ad aliis suscipi modis omnibus prohibemus.

(4) Qui uero excomunicato, antequam ab eo qui eum excomunicauit absoluatur, scienter comunicare presumpserit, pari sentencia teneatur obnoxius.

(5) Illud autem quod in sacro Calcidonensi concilio constitutum est inrefragabiliter obseruari precipimus, quod uidelicet decedencium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesie et successoris sui in libera yconomi potestate et clericorum permaneant. Cesset igitur de cetero detestabilis et seua rapacitas. Siquis autem amodo hoc atemptare presumpserit, excommunicati[o]ni subiaceat. Qui uero morientium presbiterorum uel clericorum bona rapuerint, simili sentencia feriantur.

(6) Decernimus uero ut qui in ordine subdiaconatus aut supra uxores duxerint(d) uel concubinas habuerint offitio atque beneficio ecclesiastico careant. Cum uero episcopi et sacerdotes aliique clerici templum Dei, uasa Domini, sacrarium Spiritus Sancti debeant esse et dici, indignum est eos cubilibus et inmundiciis deseruire.

(7) Ad hec Gregorii septimi, Vrbani et Pascalis Romanorum pontificum uestigiis inherentes, precipimus ut nullus eorum missam audiat quos uxores uel concubinas indubitanter habere cognouerint.

(8) Vt autem continentia et Deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur iuxta quod a domino papa Innocentio statutum est et nos innouamus quatinus episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi et regulares canonici, monachi atque conuersi proffessi, qui sacrum transgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quoniam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractum, matrinonium non esse censemus. Qui etiam pro tantis excessibus abinuicem separati dignam agant penitentiam.

(9) Idem quoque de sanctimonialibus feminis, si quod absit nubere temptauerint, obseruari decernimus.

(10) Decimas ecclesiarum, quas in usum pietatis concessas esse canonica demonstrat autoritas, a laicis possideri apostolica autoritate prohibemus. Siue enim ab episcopis uel regibus uel a quibuscumque personis eas acceperint, nisi ecclesie [reddiderint], sciant se sacrilegii crimen conmittere et periculum eterne dampnationis incurrere.

(11) Innouamus autem et precipimus ut nullus in archidiaconum uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur. Archidiaconi uero, decani uel prepositi, qui infra ordines prenominatos existunt, si inobedienter ordinari contempserint, honore suscepto priuentur.

(12) Proibemus autem ne adolescentibus uel infra sacros ordines constitutis, sed qui prudentia et merito uite clarescant predicti concedantur honores.

(13) Precipimus etiam ne conductitiis(e) presbiteris ecclesie conmitantur, et unaqueque ecclesia, cui facultas suppetit concedantur(f), proprium habeat sacerdotem.

(14) Item placuit ut, siquis suadente diabolo huius sacrilegii reatum incurrerit, quod in clericum uel in monacum uiolenter manus iniecerit, anathemati subiaceat, nec aliquis episcoporum eum presumat absoluere, nisi mortis urgente periculo, donec apostolico conspectui presentetur et eius mandatum suscipiat.

(15) Presbiterorum filios a sacris altaris ministeriis remouendos decernimus, nisi in cenobiis aut in canonicis religiose fuerint conuersati.

(16) Sane quia inter cetera unum est quod sanctam maxime perturbat ecclesiam, false uidelicet penitentie, episcopos et presbiteros ammonemus ne falsis penitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam esse penitentiam constat cum spretis pluribus de uno solo penitentia agitur aut cum sic agitur de uno, ut non dicedatur de alio. Vnde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus(g) est omnium reus"(h), scilicet quantum ad uitam eternam. Sicut enim si peccatis omnibus esset inuolutus, ita si [in] uno tantum maneat, eterne uite ianuam non intrabit. Falsa enim penitencia fit cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit, quod sine peccatis agi nulla ratione preualet, aut si odium in corde gestetur aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si in(i) arma quis contra iusticiam gerat.

(17) Illud in(j) adicientes precipimus ut pro crismatis, olei sacri et sepulture acceptione nullum uenditionis pretium exigatur.

(18) Siquis preposituras, prebendas uel alia ecclesiastica beneficia de manu laicali accepit, que omnia nullus sibi iure hereditario debet uendicare nec etiam indigne postulare, suscepto careat benefitio.

(19) Iuxta decreta sanctorum patrum laici, quamuis religiosi sint, nullam tamen habeant disponendi de ecclesiasticis potestatem facultatibus.

(20) Precipimus etiam ut presbiteri, clerici, monachi, milites Templi Dominici et [h]omines eorum atque homines Hospitalis domus Iherosolimitani, peregrini, mercatores et rustici euntes et redeuntes et in agricultura persistentes et ani[m]alia, cum quibus aranti, boues(k) omni tempore sint securi. Siquis autem contra hoc institutum fecerit, excommunicationi subiaceat.

(21) Pessimas et horrendas incendiorum malicias auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. Siquis autem post hanc pro[h]ibicionem malo studio siue pro odio siue pro uindicta ignes apposuerit uel apponi fecerit aut appositoribus consilium dederit uel auxilium scienter tribuerit, excommunicetur et si mortuus fuerit incendiarius Christianorum careat sepultura nec absolue(l) nisi prius dampno quod(m) cui illud intulit secundum facultatem resarcito iuret se uulnerius ignem non appositurum. Penitencia autem ei detur [ut] in Ispania in fucio Dei contra paganos per integrum annum permaneat.

(22) Ignotos clericos et de alienis episcopatibus nullus episcoporum sine commendaticiis litteris in ordinibus, quos habere se asseruerint(n), recipere uel ordinare presumat neque sine diligenti examinatione alicui ordinandorum manum inponat.

(23) Precipimus etiam ut in eos, qui ad ecclesiam uel cimiterium confugiunt, nullus omnino manum mittere audeat. Quod si fecerit, excommunicetur.

(24) Illud preterea dicimus ante nectenderu(o) ut ieiunia IIII.or temporum in mense Septembris, in illa ebdomada qua festiuitas Sancti Mathei occurrerit, ab omnibus communiter celebretur.

(1) Siquis symoniace fuerit ordinatus, ab offitio cadat.

(2) Siquis prebendas seu honores ecclesiasticos per peccuniam acquisiuerit, ex(communicetur).

(3) A suis episcopis excommunicatos ab aliis modis omnibus suscipi proibemus.

(4) Ne aliquis excommunicato communicare presumat.

(5) Ne aliquis moriencium episcoporum seu presbit[er]orum bona rapiat.

(7) Ne aliquis missam sacerdotum coniugatorum audiat.

(10) Decimas ecclesiarum a la[i]cis possideri proibemus.

(13) Ne conducticiis presbiteris ecclesie conmittantur.

(14) Qui manus in monacum uel clericum uiolenter iniecerit, excommunicetur nec ab aliquo absoluatur, donec presentetur apostolico, nisi periculo mortis detentus(p)

(15) Ne filii sacerdotum pro[mo]ueantur ad sacros ordines.

(16) De falsa penitentia, cum(q) spretis pluribus agitur de uno.

(17) Ne aliquis oleum sacrum uel crisma aut aliquid ecclesiasticum emere uel uendere presumat.

(18) Qui honores ecclesie a laicali manu susceperit, excommunicentur.

(19) Laici, quamuis religiosi sint, nullam habeant disponendi de facultatibus ecclesie potestatem.

(20) Monachi, clerici, milites Templi Dei et homines eorum, [homines] Hospitales(r), peregrini, mercatores et rustici euntes et reddeuntes, agricole et animalia, cum quibus arant, omni tempore sint securi(s).

(21) Incendiarius, si moritur, Christianorum careat sepultura nec absoluatur, nisi dampnum cui intulit restauret, post detur ei penitentia in seruitio Dei contra paganos.

(22) Ignoti clerici ad ullum officium non suscipiantur sine commendaticiis litteris.

(23) Qui manum in confugientes(t) ad ecclesiam iniecerint, excommunicentur.

(11) Nullus in archidiaconum uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur, et si inobedienter(u) ordinari contempserit, honore priuetur.

(12) Ne pueris aut indiscretis predicti concedantur honores.

(6) Qui ab ordine subdiaconatus et suprauxores duxerint, officio atque ecclesiastico benefitio careant.

(8) Monachi, conuersi, professi, regulares canonici, si nubere presumpserint, excommunicentur.

(9) Hoc idem de sanctimonialibus feminis decernimus.

(24) Ieiunia quattuor temporum in mense Septembris, in illa ebdomada qua festiuitas Sancti Mathei occurrerit, [ab] omnibus celebrentur, siue semper in III.a quarta feria eiusdem mensis siue in eadem ebdomada, in qua festum Sancte Eufemie euenerit.

Aparato: 

(a) O número da indicção, que deve ser VI ou VII, está omisso. — (b) O único prelado português referido no concílio de Valhadolide foi D. Bernardo, bispo de Coimbra, como sufragâneo de Compostela. Esta reunião teve como principal objectivo promulgar na Península os cânones do concílio II de Latrão e foi presidido pelo cardeal-legado Guido (ou Pisano) que teve uma acção preponderante no processo que conduziu à independência de Portugal e ao seu reconhecimento pela Santa Sé. — (c) De notar a presença de D. Afonso VI nessa assembleia. — (d) Palavra emendada de dixerint. — (e) Palavra emendada de cumductitiis. — (f) Palavra sopontada. — (g) Palavra emendada de fectus. — (h) Jac. 2, 10: "Qui autem cumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus". — (i) Palavra sopontada. — (j) Palavra sopontada. — (k) Palavra emendada de bouent. — (l) Palavra seguida de espaço rasurado. — (m) Esta palavra torna o contexto ininteligível. — (n) Palavra emendada de asseriierint, tendo na margem direita a sílaba ru. — (o) Estas palavras não fazem sentido. — (p) Palavra escrita em letra de época mais tardia. — (q) Palavra emendada de com. — (r) Por cima do e, foi escrito um i. — (s) Em letra posterior, foi entrelinhado cautati, sobre a palavra securi. — (t) Palavra emendada de configientes. — (u) Palavra emendada de inobedientur.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.