[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0629
Fólio: 
241r
Data do documento
Ano: 
1116
Mês: 
6
Dia: 
18
Nota: 

Cfr. nota ao documento 605.

Local: 
Palliano
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 4, or. c. s.
B) L. P., fl. 234, doc. 605.
C) L. P., fl. 235v., doc. 614.
E) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 2v., doc. 5, cóp. séc. XIII.

P(aschalis) episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis fratribus et coepi[s]copis B(ernardo) Toletano primati, M(auricio) Bracarensi, Al(fonso) Tudensi, Ie(ronimo) Solamonatico, T(arasie) regine et baronibus eius P(etro) Gunsaluiz, E(gea) Muniz, E(gea) Gondesindiz salutem et apostolacam benedictionem. Fratrum nostrorum oportunitatibus nos quidem subuenire obtamus unde et eorum petitionibus benigne acquiescimus. Ceterum ipsi per nostre benignitatis occasionem dissensionum inter se uidentur semina seminare. Veniens siquidem ad nos frater noster Hu(go) Portugalensis episcopus Lamecensis ecclesie parrochiam sibi suisque successoribus committi expostulauit pro restitutione uidelicet Portugalensis ecclesie. Dicebat enim Colimbriensem ecclesiam cui Lamecum usque ad restaurationem concesseramus et parrochie finibus auctam et cleri ac populi multitudinem consecutam. Ita nos eius petitioni assensum indulsimus. Ceterum post discessum eius ueniens ad nos frater noster Gon(saluus) Colimbriensis episcopus multum nobis surremptum esse conquestus est quoniam Colimbriensis ecclesia non solum parrochie finibus aucta non sit sed etiam post Al(fonsi) regis mortem multa perdiderit. Super his suggestionum diuersitatibus prudencie uestre uolumus testimoniis informari. Sic enim disponimus destituta restitui ut que restituta sunt nequaquam destituantur. Iniquum est ergo ut Colimbriensis ecclesia ante ueritatis huius certificationem que tenebat amittat, sed interim quicquid tenuit teneat. Data Palliani XIIII.o Kalendas Iulii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.