Agnitionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0448
Fólio: 
178r-178v
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Martinus prepositus cum consensu canonicorum facimus tibi Gundisaluo ferrario cartam agnicionis de uno terreno quod est prope canonice ultra nostri fornacis et est in terminatum locum: ad Orientem partem domus de mea Adosinda; ad Occidente domus Aluiti Sendiniz; ad Meridiem domus de Egas Cidiz; ad Septentrione illa canonica. Damus tibi ut edifices et adornes illum, quo edificato, possideas in uita tua, ideo quia seruiente et obediente fuisti nobis usque hodie et nunc promittis magis obedire. Sed hoc sciendum est ut in unoquoque anno tribuas XII parelios de ferraturas causa agnicionis et post obitum tuum si filii post te remanserint et inter eos talis fuerit qui h[oc] obsequium tuum implere potuerit teneat eam eam cum fratribus suis atque genitr[ic]e sua. Si fuerint stulte et obedire noluerint illa uel illas domos quas tu erexeris et hedificaueris sint inpreciatas per directum cum bonis hominis et de illa canonica donent precium et remaneant in predicta ecclesia. Siquis uenerit ad irrumpendum hunc nostrum scriptum non sit ei licitum sed pro sola temptacione componat tibi in quad[r]uplum quod inquisierit tantum nisi de illa canonica uoluerint magnam edificationem construere et precium illius domi detur in manu tua. Facta carta agnicionis mensis Septembris, Era M C X.v VIII. Quod scribere iussimus adfirmamus et propriis manibus roboramu † s.
Petrus presbiter conf., — Salomon presbiter conf., — Iohannes diaconus conf., — Martinus prior conf., — Sesnandus armarius conf., — Martinus capellanus conf., — Iulianus diaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Tellus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Pelagius diaconus conf.
Daniel presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.