[Carta] testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0453
Fólio: 
179v
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
11
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 1, or. vis. trans.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Eldosenda et filia mea Godina sana mente et prona uoluntate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie siue clericis ibidem commorantibus de domo quam habemus in illa arraualde foras muros ciuitatis, et habemus illam ex parte nostrorum parentum et est inter prenominatas domos: ad Orientem domum Iohannis; ad Occidentem domus Cipriani; ad Meridiem domus Sesnandi; ad Septentrionem uia puplica. Et hoc testamentum facimus cum puro corde et pro animabus nostris et animabus nostrorum parentum ut nostra memoria sit semper in illa iam predicte sedis ut eorum oracionibus atque precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod nostris meritis nequimus ualeamus adipisci. Si autem alius quilibet uir aut femina qualicumque persona siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid auferre temptauerit in primiter sit excomunicatus et a societate fidelium christianorum siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid auferre temptauerit segregatus et cum diabolo habeat penam in inferno. Et hoc nostrum testamentum semper obtineat uigorem. Facta testamenti carta Kalendas Nouembris, Era M C X.v VII. Nos supradicte Eldosenda et filia mea Godina in hanc cartam manus nostras roboramus †.
Menendus Moniz, — Petrus abbas ts., — Bellitus Iustiz adfuit, — Pelagius Truitiz ts., — Iohannes Eusebiz ts., — Martinus fratrem eius ts.
Daniel presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.