[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0603
Fólio: 
233v
Data do documento
Ano: 
1120
Mês: 
2
Dia: 
28
Nota: 

Esta bula é complementar da imediatamente anterior (documento 602), devendo ser, pois, da mesma data (1120).

Local: 
Valência
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis fratribus et filiis episcopis, abbatibus, clericis, principibus et ceteris fidelibus per Emeritanam et Bracarensem prouincias constitutis salutem et apostolicam benediccionem. Antiqua Sedis Apostolice institucio exigit et caritatis debitum nos compellit eos qui et prope et qui longe sunt positi uisitare et saluti omnium sollicite prouidere. Quamobrem, filii in Christo karissimi, necessarium duximus uenerabili fratri nostro D(idaco) Conpostellano archiepiscopo in partibus uestris uices nostras committeret quod una uobiscum que apud uos fiunt ecclesiastica negocia diligenter audiat et oportunitatibus uestris et ecclesiarum uestrarum sedula sustentacione prouideat. Rogamus itaque uniuersitatem uestram et precipimus ut eum tanquam uicarium nostrum reuerenter suscipere atque debita ei humilitate obedire sicut obedire Beati Petri filii procuretis. Preterea, cum oportunitas ecclesiastice utilitatis exigerit, ad uocacionem conueniatis et sinodales cum eo conuentus ad honorem Domini celebretis quatinus collaborantibus uobis corrigenda corrigere et confirmanda possit per Dei gratiam confirmare. Datum Valencie III.o Kalendas Marcii.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.