Carta testamenti episcopi domni Iuliani

Cartulário:

Nº Documento: 
0447
Fólio: 
177v-178r
Data do documento
Ano: 
1089
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et perpetim manentis Trinitatis. Hoc est testamentum quod omni uoto et plana uo(b) uoluntate sana et integra mente exarare et firmare decreui. Ego Iulianus episcopus anime salutem inquirens euangelicum quippe preceptum pre oculis abens in quo Dominus discipulos suos admonet dicens "Vigilate et orate quia qua ora non putatis Filius hominis adueniet necnon et illud"(c), "Si autem non uigilaueris ueniam ueniam tamquam fur et nesciens qua ora ueniam ad te"(d). Et metuens, quod absit, nec intestatus ab hac discederem uita id exposui ad sedem Sancte Marie Colinbrie ciuitatis et ad eius canonicam, id est uineas integras quas plantaui in territorio de Sena in loco qui dicitur Castrellus cum sua ecclesia Sancti Stephani terminaciones istas habet: in Oriente uinea de Daniel et mons usque ad uiam; in Occidente uinee plurimorum hominum; in Septemtrione uinea de quadam muliere nomine Lupa, in Meridie uia puplica que discurrit ab Oriente et circuit mediam partem ipsius hereditatis in Occidente. Et alteram uineam in loco qui dicitur Alfaden quam testauit predicte ecclesie homo quidam h(e) nomine Adreta. Et alteram uineam quam comparaui meo precio de homine nomine Aluito et duas cupas et duos cupos et quartam partem torcularis et in territorio Colinbrie alteram uineam ultra flumen illius: in Oriente uia et in Occidente uinea que fuit de Sendino Iohannes et unam cupam et omnes boues et uacas et equas quas habeo et libros et omnia uasea enea uel argentea et pannos omnes et omnem censum quem habeo et quem adquisiero illi predicte sedi Colinbrie omnibusque canonicis modo morantibus atque uenientibus integro animo liberataque mente Deo Beateque Marie Colinbrie seruientibus ego Dei atque famulus Iulianus ut supradixit do et concedo post obitum meum tali pacto ut nullus homo aut ex propinquis aut alienis sit qui cartam istam frangat. Quod si agere uoluerit in Omnipotentis Dei inquirat et cum Datam et Abiram et Iuda traditore in inferno particeps fiat donec duplicatum supradicte ecclesie abitantibusque canonicis reddat. Facta carta mense Octubris, Adefonso rege, Sisnando consule, Era M C XX VII. Ego Iulianus supradictus kartam istam roboraui et idoneis testibus roborare uel afirmare feci et cum propria hac manu hoc signum fec†[i].

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde episcopi, em letra da mesma época, mas diferente.— (b) Reclamo de voluntate, que inicia a fólio seguinte. — (c) Luc. 12, 40: "Et uos estote parati, quia, qua hora non putatis, filius hominis uenit". — (d) Apoc. 3, 3: "Si ergo non uigilaueris, ueniam tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te". — (e) A letra h parece que está riscada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.