[Carta]

Cartulário:

Nº Documento: 
0658
Fólio: 
254r
Data do documento
Ano: 
1176
Nota: 

1173-1176. A data crítica foi fixada tendo por limites os anos coincidentes dos governos episcopais de D. Miguel, bispo de Coimbra (1162-1176) e de D. Vidal, bispo de Salamanca (1173-1194) (Diccionario de Hist. Ecl. de España IV, p. 2143), pois ambos constam do documento.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Venerabili patri ac domino suo M(ichaeli) Dei gratia Colinbriensi episcopo I(eronimus) ecclesie Salamantine decanus necnon et totus eiusdem ecclesie conuentus salutem in eo qui salutis est auctor. Litteras sanctitatis uestre gratanter accepimus quibus paruitati nostre significare uoluistis ut consuetudines nostras et, ut ita dicamus, forum scripto uobis declarare studeamus. Nos autem prout(a) decebat consilio maiorum ecclesie ac totius ciuitatis adhibito sepe cum maxima diligentia super hoc sollicite pertractauimus. Quod itaque super hac re studiosius disputantes cognoscere potuimus sigillo capituli nostri litteris communitis uobis insinuare uobis decreuimus. Nouerit itaque uestra discretio quod parrochiam ecclesiarum decimas et primicias ecclesiis reddere debent de omni agricultura, de omnibus etiam animalibus qui nutriri possunt. Quarum decimarum tertiam partem domino episcopo, secundam clericis ecclesie seruientibus, reliquam ad opera ecclesie uel uestimenta uel libros uel campanas uel ad alias plures ipsius ecclesie utilitates emendas opportet conseruari. Prius tamen ecclesiarum parrochiani debe[n]t cogi per archipresbiterum ut aliquem ex seipsis eligant terciarium qui, sacrosanctis tactis Euangeliis, in manu episcopi uel sui uicarii uel archipresbiteri iurare tenetur ut decimas ad ecclesiam delatas fideliter, ut memorauimus, diuidat et parrochianum decimas retinentem omnino manifestet. Si autem dominus episcopus uel eius uicarius dictum terciarium suspectum habuerit se duobus uicinis eiusdem ecclesie purgabit. Si autem parrochianum decimas retinentem suspectum habuerit se uno uicino purgabit inter Salamantinum episcopum et eius clericos qualis a principio extiterit consuetudo. Sic a maioribus suscepimus. Clerici autem tunc ipsis unusquisque pro modulo suo se in episcopo oponebat. Tunc et si (?) clericus sicut laicus exercitum sequebatur et in regalia iura laicali modo simbolum ponere cogebantur usque ad consecrationem domni Berengarii bone memorie quondam Salamantini episcopi qui siquidem ut erat uir bene peritus morum etiam honestate preclarus a miseria et seruitute predicta memoratos clericos liberare studiosius laborauit. Propter quod igitur factum tam preclarum et omni memorie degnissimum ab omnibus clericis totius sui episcopatus benigne postularunt auxilium a singulis clericis singulos moribitinos est adeptus. Quos uero morabitinos in uita sua quoque modo possidens, usu tamen non consuetudine uel institutione aliqua, suis postmodum persoluendos transmisit successoribus domno scilicet Nauarroni et domno Ordonio et domno P(etro) Compostellane ecclesie archiepiscopo et domno V(itali) qui ad presentes ecclesie Salamantine tenet episcopatum. Clerici uero totius episcopatus Salamantini nuper hoc audientes ac qualiter res se habuerit intelligentes Romam petierunt et litteras a domino papa super hoc ius [im]petrarunt ut dominus Salamantinus iam dictos morabitinos ad eis non exigeret(b). Ille tamen precepit ut II.os solidos scilicet eius cathedraticum de purissimo argento sicut statuta canonum ei singulis annis persoluerent. Super quo consilium clerici capientes morabitinos reddere maluerunt quam statuta canonum persoluere. Preterea in die Palmarum clerici ciuitatis cum superpelliciis et crucibus argenteis debent conuenire et ubi debeant ire domini episcopi arbitrium expectare. In die autem Cene Domini ammonitione archidiaconi XII.cim presbiteros ad benedicendum crisma et oleum cum omnibus suis ornamentis paratos capitulum ciuitatis oportet transmittere. In Letania uero Maiori et in aliis tribus ante Ascensionem Domini similiter cum superpelliciis et crucibus argenteis ad sedem habent concurrere et ubi debeant processi[o]nem facere et missas celebrare in mandato canonicorum oportet consistere. In ultimo tamen die per claustrum honorifice debet fieri processio et in coro ab omnibus misse celebratio(c). Preter hoc autem cum dominus cardenalis nouiter a Romana Sede uel dominus rex a uictoria regrediens uel Salamantinus episcopus cum ad Salamantinam sedem consecratus accesserit omnes clerici ciuitatis ad sedem tenentur concurrere et in maxima sollemnitate cum canonicis honorifice illos recipere. Ad sinodum uero (?) clerici totius episcopatus ad sedem debent conuenire et per III.es dies ibidem moram facere.

Aparato: 

(a) ut está escrito na margem esquerda, com nota de chamada no texto. — (b) Na margem direita tem uma nota de chamada para a correcção. — (c) Palavra emendada de celebraretio.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.