[Carta] uenditionis de casa de Ciomacra

Cartulário:

Nº Documento: 
0449
Fólio: 
178v
Data do documento
Ano: 
1153
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Ciomagra uobis episcopo domno Iohanni de domo mea propria quam habeo intus Colinbrie in loco qui uocatur illas Couas in collacione Sancti Iohannis. Vendo et concedo uobis illam ubi nominata est cum omnibus parietibus suis in circuitu et sua quintana necnon et necessaria p[ro] precio quod a uobis accepi VI morabitinos et unum modium milii quia mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit. Cuius uero isti sunt termini: ad Oriente communiter uia; ad Occidente domus Vermudi petrarii; ad Aquilone domus Gunsalui petrarii et uia puplica; ad Affricam partem similiter uia puplica. Habeatis uos predictam domum sicut superius terminata est firmiter et faciatis ex ea quicquid uobis placitum fuerit in perpetuum. Sed si forte ego uenerim uel aliquis homo uenerit ex meis propinquis aut extraneis qui hoc meum factum irrumpere uoluerit et ego in concilioa auctorizare noluero uel non potuero tunc sim constricta a uicario terre donec reddam uobis illam domum duplatam seu quantum a uobis fuerit melioratam et domino patrie aliud tantum. Facta carta uendicionis et firmitudinis mense Maii, Era M C X.v.a I.a. Ego prefata que hanc cartam scribere iussi coram idoneis testibus manibus meis roborau † i et hoc signum feci.
Qui presentes fuerunt: Petrus Petriz ts., — Raimundus ts., — Didacus presbiter uidit, — Esmon ts., — Petrus Anaia ts., — Saluador Gemar ts., — magister Thomas uidit.
Suarius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada desde de casa, em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.