[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0646
Fólio: 
248r-248v
Data do documento
Ano: 
1171
Mês: 
2
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 2, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta(a) uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Saluador Alfonsi et uxor mea Ausinda Petri uobis Michaeli Colinbriensi episcopo et Petro Sancii, Sancte Marie priori, et omnibus eiusdem sedis canonicis ibidem in perpetuum commorantibus de duabus nostris lareis uinearum quas habuimus in territorio Colimbrie in loco qui uocatur Varzena super uiam. Quarum una sic determinatur: in Oriente et in Affrico uinea canonicorum Sancte Marie; in Occidente Azinaga; in Aquolone uinea Sancte Marie et uinea Sancte Crucis. Alia uero quarta pars uinee que fuit Iohannis Vzgueiri determinatur ita: in Oriente uinea canonicorum Sancte Marie; in Occidente uia puplica contra torcularem Iohannis Vzgueiri; in Aquilone et in Affrico uinea de Marco filius Iohannis Vzgueiri. Vendidimus uobis illas duas lareas sicut supra terminauimus pro precio quod a uobis accepimus XVI morabitinos quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare nobis. Habeatis uos ipsas lareas sicut nos melius habuimus firmiter et omnes successores uestri et faciatis de illis quicquid uobis placuerit in perpetuum. Siquis uero de nostris propinquis uel de extraneis uenerit uel uenerimus qui hanc cartam irrumpere temptauerit non sit ei licitum sed pro sola temptatione quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerint meliorate. Et si in concilio uenerimus et eas uobis auctorizare noluerimus uel non potuerimus tunc simus constricti coram domino terre donec eas uobis sicut supradiximus reddamus. Igitur ab hac die uel tempore sint ipse laree de iure nostro abrase et in uestro dominio tradite atque confirmate iure perenni. Facta carta II.e Idus Februarii, Era M.a CC.a VIIII.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus nostris manibus coram bonis hominibus roborauimus et hec signa † † fecimus.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Reiali presbiter conf., — Ciprianus presbiter conf., — Petrus Saluadoriz presbiter conf., — Iohannes Saluadoriz presbiter conf., — magister Martinus presbiter conf., — Petrus Iohannis presbiter conf., — Suarius Paaiz presbiter conf., — Petrus Iohannis diaconus conf., — Petrus Martiniz diaconus conf., — Martinus Iohannis subdiaconus conf., — Petrus Venegas ts., — Suarius Venegas ts., — Dominicus Clemens ts., — Petrus Arias ts., — Gunsaluus Menendiz ts., — Fernandus Paaiz ts., — Petrus Fernandiz ts., — Menendus Ordoniz ts., — Pelagius Menendi ts., — Arias Caluo ts., — Stephanus Piscator ts.
Alfonsus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra, na margem direita do documento, com sinal de chamada para o texto.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.