Carta testamenti in Sancto Iohanne de Monte Maiore

Cartulário:

Nº Documento: 
0450
Fólio: 
178v-179r
Data do documento
Ano: 
1135
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Era M C LXX.a III.a. Ego Suarius Tedoniz presbiter, si ego tra[n]smigro de ista infirmitate in qua iaceo, mando de omnia mea rem quam habeo qui inde faciam. Placuit michi laxare et do ista mea casa Sancto Iohanne que est mea hereditate a Petro Guntemiriz presbiter qui ibi habet dicrectum pro illa habere et fuit a presuria de suos parentes et seruiat cum illa ad illo episcopo. Et de alia mea hereditate placuit mihi dare a Sancto Iohanne de uilla mea de Quinandus de quanta terra calua ibi est sine plantacione quarta parte et quantum mihi debent dare de ipsos bacellos qui ibi homines plantarunt uineas et media de una uinea qui ibi est cum medium de suo pumare et una terra in Azoia. Hoc placuit michi dare a Sancto Iohanne pro remedium anime mee et pro alias hereditates et uineas et casas que ego inde uendiui. Mando ad Pelagium Tedoniz qui meo germano est alia quarta parte de ipsa terra calua qui non est plantata et media de illa uinea cum medium de illo pumare et alia quarta parte de ipsa terra calua in captiuos et alia quarta parte de ipsa terra calua ad canonici Sancte Marie Colinbrie et ad Martino Clemente I morabitinum, in captiuos XXVI morabitinos, ad ecclesias Mons Maiori VI morabitinos, ad pauperes duobos modios milio et modio tritico, ad episcopus domnus Bernaldus meum caballum, ad archidiacono domno Tellus una terra in Remolino, ad Sancta Cruce una terra in Sauugu, ad Truitesendo Guimariz II morabitinos et una manta facenzal et una pelle cordeira. Et hoc placuit michi facere de omnia mea. Et si aliquis homo uenerit qui hoc factum meum irrumpere uoluerit sedeat excomunicatus et ad corpus Domini sit separatus et in inferna dampnacione, amen, amen.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, desde in.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.