Testamenti series de pomare in porto de Os

Cartulário:

Nº Documento: 
0452
Fólio: 
179r-179v
Data do documento
Ano: 
1091
Mês: 
6
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Donna filia Egas scribere iussi sedi Sancte Marie Colinbrie ciuitatis de pomerio meo quod est obitum meum ei adtesto, similiter et de inculto que mihi pertinet, id est medietas cum introitum et exitum in uilla sita iuxta montem nomine Os. Terminaciones uero illius he sunt: in Oriente et Meridie predictus mons, exceptis illa medietate pomerii quod iam diuidimus in uita nostra et pertinet filiis meis; in Occidente et in Septentrione padul. Hoc feci sana mente et integro animo nulla persuadente pro remedio anime mee ultimum diem timendo, ita ut ego uiuens eam teneam in mea potestate et post obitum meum liberum nullo herede contradicente sedi predicte permaneat. Igitur quod si ex filiis siue alienis aliquid de quo supra aliquis ad irrumpendum accesserit quantum auferre temptauerit tantum predicte sedi componat dupluciter iudici quoque similiter in primis quidem sit excomunicatus et a Christi fide separatus. Et hoc testamentum in suo robore permaneat. Facta carta testamenti VI Idus Iunii, Era M C XXVIIII. Postquam scripsi eam roboraui et cum propria manu mea signa hec fec † i et idoneos testes infranominatos ad eam roborandum tradidi.
Maruan Menendiz ts., — Truitesendo Truitesendiz ts., — Aurion Marequiz ts., — Martino Atomat ts., — Simon Furtunii ts., — Gundisaluus ts., — Pelagio Eriz ts., — Iohanne Quintalaz ts.
Petrus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem direita, em letra da mesma época, mas diferente, desde de pomare.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.