[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0645
Fólio: 
248r
Data do documento
Ano: 
1171
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, doc. 3, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Ciprianus Balsamon una cum filio meo Iohanne Cipriani et ego Maria Cipriani uobis episcopo domno Michaeli et uobis Petro Sancii, Sancte Marie priori, et canonicis eius. Facimus uobis cartam uenditionis et firmitudinis de uno casali quod habemus in termino Colinbrie scilicet in loco qui uocatur uilla de Aguiim quod fuit de nostro auunculo Cidi Forro. Vendimus uobis illud cum suis iacenciis quam terris aratis et inaratis tam domibus quam uineis et cum suis aquis et pascuis et cum omnibus suis directuris pro precio quod a uobis accepimus uidelicet XVI morabitinos quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de hoc precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis uos illum integrum sicut superius dictum est. Sed si forte aliquis homo uenerit tam nos quam de propinquis quam de extraneis qui hoc nostrum factum irrupere uoluerit quisquis fuerit quantum a uobis inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore in inferno collocatus. Et si nos in concilio uenerimus et non potuerimus uobis istum casal actorizare aut(a) noluerimus coponamus uobis duplatum et quantum fuerit melioratum. Facta est carta mense Magii, Era M.a CC.a VIIII.a Nos supranominati qui hanc cartam iussimus facere coram bonis hominibus roborauimus et hec signa fecimus † † † s.
Qui adfuerunt: Braon primus congermanus matris istorum puerorum qui uenderunt et roborauerunt.
Petrus Arnaldo ts., — Menendus Siguim ts., — Dominicus Martiniz ts., — Dominicus Zoleimaz ts., — Petrus Rex ts., — Fernandus Gunsaluiz(b) ts., — Petrus Tauro ts., — Tomas Migueiz ts., — Ciprianus presbiter Clementiz adfuit, — Iohannes presbiter Cidiz adfuit, — Iohannes presbiter Pelaiz adfuit, — Guterri subdiaconus adfuit.
Dominicus subdiaconus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de aud. — (b) Palavra emendada de Gunsalvz.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.